라틴어 문장 검색

Nam et Gallum actus oppressere crudeles, et non diu postea ambo cruciabili morte absumpti sunt, qui eum licet nocentem, blandius palpantes periuriis, ad usque plagas perduxere letales.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 24:2)
Aequinoctio itaque temporis verni confecto, imperator coacta militum valida manu, ductu laetioris fortunae profectus, cum ad locum aptissimum pervenisset, flumen Histrum exundantem pruinarum iam resoluta congerie, super navium foros ponte contexto transgressus, populandis barbarorum incubuit terris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 4:1)
Denique cum inflammarentur omnia nullusque latere iam posset, cunctis vitae praesidiis circumcisis, aut obstinate igni peribat absumptus, aut incendium vitans, egressusque uno supplicio declinato, ferro sternebatur hostili.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 14:1)
Post absumptos paene diffusosque Amicenses, petiti sunt sine mora Picenses, ita ex regionibus appellati conterminis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 19:1)
Ubi enim quiescendi nobis tempus est datum, exiguas quae supererant vires, continuus cum insomnia labor absumpsit, sanguine et pallente exspirantium facie perterrente, quibus ne suprema quidem humandi solacia tribui sinebant angustiae spatiorum, intra civitatis ambitum non nimium amplae, legionibus septem et promiscua advenarum civiumque sexus utriusque plebe, et militibus aliis paucis, ad usque numerum milium centum viginti cunctis inclusis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 14:2)
Quibus hac celeritate confectis, relatisque ad loca sueta tormentis, paulo securius moenia omnium concursu defendebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 5장 7:1)
Urgebantur enim rebelles, aliis trucidatis, aliis terrore disiectis, quorum pars spem vitae cassis precibus usurpando multiplicatis ictibus caedebantur, postque deletos omnes in receptum canentibus lituis, nostri quoque licet rari videbantur exanimes, quos impetus conculcaverat vehemens, aut furori resistentes hostili, lateraque nudantes intecta, ordo fatalis absumpsit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 15:1)
Pasti enim ex his quidam templorum spoliis et lucra ex omni odorantes occasione, ab egestate infima ad saltum sublati divitiarum ingentium nec largiendi nec rapiendi nec absumendi tenuere aliquem modum, aliena invadere semper assuefacti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 3:1)
In medio autem spatio arcus, quod prolixae rotunditatis esse praediximus, quodque expedite viatori diebus conficitur quindecim, Europaei sunt Halani et Costobocae, gentesque Scytharum innumerae, quae porriguntur ad usque terras sine cognito fine distentas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 42:1)
Inter Aegyptias alites, quarum varietas nullo comprehendi numero potest, ibis sacra est et amabilis, et innocua ideo, quod nidulis suis ad cibum suggerens ova serpentum, efficit ut rarescant mortiferae pestes absumptae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 25:1)
Pyramides ad miracula septem provectae, quarum diuturnas surgendi difficultates scriptor Herodotus docet, ultra omnem altitudinem, quae humana manu confici potest, erectae sunt turres, ab imo latissimae in summitates acutissimas desinentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 28:4)
Inde si stipitem quisquam fixerit rectum, vel hominem aut arborem viderit stantem, circa lineamentorum ipsas extremitates contemplabitur umbras absumi, sicut apud Meroen, Aethiopiae partem aequinoctiali circulo proximam, dicitur evenire, ubi per nonaginta dies umbrae nostris in contrarium cadunt, unde Antiscios eius incolas vocant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 31:2)
Dumque hos alloquitur, Xerxis illius potentissimi regis instar, classis advenit, tribuno Constantiano cum comite Lucilliano ductante, quae latissimum flumen Euphraten artabat, in qua mille erant onerariae naves, ex diversa trabe confectae, commeatus abunde ferentes, et tela, et obsidionales etiam machinas, quinquaginta aliae bellatrices, totidemque ad compaginandos necessariae pontes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장 9:1)
Plures absumptae sunt maioribus nostris aetates, ut interirent radicitus quae vexabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 20:1)
In hac regione oleum conficitur Medicum, quo illitum telum, si emissum lentius laxiore arcu (nam ictu exstinguitur rapido) haeserit usquam, tenaciter cremat, et si aqua voluerit obruere quisquam, aestus excitat acriores incendiorum, nec remedio ullo quam iactu pulveris consopitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 37:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION