라틴어 문장 검색

De aetate uero Pudentillae, de qua post ista satis confidenter mentitus es, ut etiam sexaginta annos natam diceres nubsisse, de ea tibi paucis respondebo:
(아풀레이우스, 변명 87:1)
Namque epistulam conscripsit ad Q. Axium, familiarem patroni sui, confidenter nimis et calide, in qua sibimet visus est orationem istam Pro Rodiensibus acri subtilique iudicio percensuisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 11:1)
In quarto enim libro clamorem per arterias et per fauces gradientem dicit, quod est nimio confidentius quam illud de navibus Sallustianum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 10:2)
Ne tu, inquit, Aule, nimium nugator es, cum maluisti culpam deprecari quam culpa vacare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VIII 5:2)
Atque ibi homo nugator Ciceronis errores deprecatur et:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 8:4)
Erat autem nihili homo et nugator atque in Graecae facundiae gloria iactabundus et praeterea vini libidine adusque ludibria ebriosus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, II 3:1)
Ac propterea peto ut, si Gai Caesaris liber prae manibus est, promi iubeas, ut quam confidenter hoc indicat aestimari a te possit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 7:8)
Haud facile quis dixerit utrum Apelles aut Albertus Durerus nugator maior fuerit, quorum alter hominem secundum proportiones geometricas effingere voluit, alter ex compluribus faciebus optimas quasque partes desumendo unam satagebat depingere excellentem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLI. [ = English XLIII] DE PULCHRITUDINE 2:5)
Et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae; et arcum et gladium et bellum conteram de terra et cubare eos faciam confidenter.
(불가타 성경, 호세아서, 2장20)
et Gorgias et exercitus eius prope nos in monte, sed state nunc contra inimicos nostros et expugnate eos et post haec accipite spolia confidenter ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장18)
qua quidem viriditate vestra terra vernante, novus agricola Romanorum consilii sui boves ad aratrum affectuosius et confidentius coniugabit. 17.
(단테 알리기에리, Epistolae 29:5)
"Unde et ipse confidenter aiebat:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:28)
Utique ille postea confidenter aiebat:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 26:5)
nunc loquitur confidenter:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 4:2)
"simpliciter, ambulat confidenter."
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION