라틴어 문장 검색

De aetate uero Pudentillae, de qua post ista satis confidenter mentitus es, ut etiam sexaginta annos natam diceres nubsisse, de ea tibi paucis respondebo:
(아풀레이우스, 변명 87:1)
Namque epistulam conscripsit ad Q. Axium, familiarem patroni sui, confidenter nimis et calide, in qua sibimet visus est orationem istam Pro Rodiensibus acri subtilique iudicio percensuisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 11:1)
In quarto enim libro clamorem per arterias et per fauces gradientem dicit, quod est nimio confidentius quam illud de navibus Sallustianum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 10:2)
Non enim comprehensa, inquit, neque definita neque percepta dicunt, sed lubrica atque ambagiosa coniectatione nitentes, inter falsa atque vera pedetemptim quasi per tenebras ingredientes, eunt et aut multa temptando incidunt repente inprudentes in veritatem aut ipsorum, qui eos consulunt, multa credulitate ducente perveniunt callide ad ea quae vera sunt, et idcirco videntur in praeteritis rebus quan in futuris veritatem facilius imitari.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 34:1)
Ac propterea peto ut, si Gai Caesaris liber prae manibus est, promi iubeas, ut quam confidenter hoc indicat aestimari a te possit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 7:8)
Et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae; et arcum et gladium et bellum conteram de terra et cubare eos faciam confidenter.
(불가타 성경, 호세아서, 2장20)
et Gorgias et exercitus eius prope nos in monte, sed state nunc contra inimicos nostros et expugnate eos et post haec accipite spolia confidenter ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장18)
qua quidem viriditate vestra terra vernante, novus agricola Romanorum consilii sui boves ad aratrum affectuosius et confidentius coniugabit. 17.
(단테 알리기에리, Epistolae 29:5)
"Unde et ipse confidenter aiebat:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:28)
Utique ille postea confidenter aiebat:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 26:5)
nunc loquitur confidenter:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 4:2)
"simpliciter, ambulat confidenter."
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:20)
sed quae sit earum praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 20:9)
Navigia atque agri culturas moenia leges arma vias vestes [et] cetera de genere horum, praemia, delicias quoque vitae funditus omnis, carmina, picturas et daedala signa polita usus et impigrae simul experientia mentis paulatim docuit pedetemptim progredientis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 49:5)
et Vergilius nam quis te, iuvenum confidentissime.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 615)

SEARCH

MENU NAVIGATION