라틴어 문장 검색

An, cum bello vastabitur Italia, vexabuntur urbes, tecta ardebunt tum te non existumas invidiae incendio conflagraturum?" XII.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 29:2)
Non illi nullam esse rem publicam, sed in ea, quae esset, se esse principes, neque hanc urbem conflagrare, sed se in hac urbe florere voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 25:2)
atque hi tanti ignes tamque multi non modo nihil nocent terris rebusque terrestribus, sed ita prosunt ut si mota loco sint conflagrare terras necesse sit a tantis ardoribus moderatione et temperatione sublata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 92:4)
sed ausum esse T. Furfanio dicere, si sibi pecuniam quantam posceret non dedisset, mortuum se in domum eius inlaturum, qua invidia huic esset tali viro conflagrandum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 4:3)
tanta conflagravit invidia homo alioqui flagitiosus et Domitiani temporibus usus ut multi, electusque tunc a provincia ad inquirendum non tamquam bonus et fidelis, sed tamquam Classici inimicus - erat ab illo relegatus -.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 30:2)
Nam pro amne imber assiduus et deiecti nubibus turbines, proruta opera quibus pretiosa rura cinguntur, quassata atque etiam decussa monumenta.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 5:2)
Vix elocuta est hoc, foras simul omnes proruunt se:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 5112)
te Dacus asper, te profugi Scythae urbesque gentesque et Latium ferox regumque matres barbarorum et purpurei metuunt tyranni, iniurioso ne pede proruas stantem columnam neu populus frequens ad arma, cessantis ad arma concitet imperiumque frangat;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 353)
luctere, multa proruet integrum cum laude victorem geretque proelia coniugibus loquenda.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 416)
tyrannus cum domo conflagrauit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Domus cum tyranno incensa.4)
duc ubi sit altis prorutum saxis iugum,
(세네카, Phoenissae 117:1)
referre vultus - prorutus tumulo cinis mergetur?
(세네카, Troades 668:1)
in qua palude indesinenter rerum omnium lege perversa muri cadunt aquae stant, turres fluunt naves sedent, aegri deambulant medici iacent, algent balnea domicilia conflagrant, sitiunt vivi natant sepulti, vigilant fures dormiunt potestates, faenerantur clerici Syri psallunt, negotiatores militant milites 1 negotiantur, student pilae senes aleae iuvenes, armis eunuchi litteris foederati.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Candidiano suo salutem 2:4)
quas tu lacrimas ut parens omnium super aedes incendio prorutas et domicilia semiusta fudisti!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Constantio suo salutem 1:5)
et vere iam de deo tu minime poteras absque peccato post virtutum experimenta diffidere, nam cum vice quadam civitas conflagrare coepisset, fides tua in illo ardore plus caluit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION