라틴어 문장 검색

sed in his rebus non simplici fortuna conflictatus est et, id quod difficilius putatur, multo sapientius tulit secundam quam adversam fortunam.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 2:1)
ab Actio cum Samum in hiberna se recepisset, turbatus nuntiis de seditione praemia et missionem poscentium, quos ex omni numero confecta uictoria Brundisium praemiserat, repetita Italia tempestate in traiectu bis conflictatus, primo inter promunturia Peloponensi atque Aetoliae, rursus circa montes Ceraunios utrubique parte liburnicarum demersa, simul eius, in qua uehebatur, fusis armamentis et gubernaculo diffracto;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 17장 3:1)
infans autem relictus a patre ac per omne fere pueritiae atque adulescentiae tempus uariis et tenacibus morbis conflictatus est, adeo ut animo simul et corpore hebetato ne progressa quidem aetate ulli publico priuatoque muneri habilis existimaretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 2장 1:6)
uetiti quadrigariorum lusus, quibus inueterata licentia passim uagantibus fallere ac furari per iocum ius erat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 16장 2:6)
Macedones, tot bellorum in Europa victores, ad subigendam Asiam atque ultima Orientis non ipsius magis quam suo ductu profecti, inveteratae virtutis admonebantur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 10장 4:2)
"At ego, etiam si ipse vel paenitentia vel beneficio tuo victus quiescere volet, patrem eius Parmenionem, tanti ducem exercitus et inveterata apud milites suos auctoritate haud multum infra magnitudinis tuae fastigium positum, scio non aequo animo salutem filii sui debiturum tibi."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 8장 7:6)
Expresserat non adsensionem modo, sed etiam vocem, seniorum praecipue, quibus gravis erat inveterati moris externa mutatio.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 20:2)
Magnae crant difficultates cum quibus conflictandum erat Washingtonio, ob exercitum sustentandum ac vestiendum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.33)
Magnae erant difficultates, quibuscum conflictandum fuit Washingtonio, amicitiae cum Hispanis, tempore illo, conciliandae causa;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.27)
Cum exercituum Americanorum imperator esset, maximis difficultatibus, et in primis ob cibariorum inopiam, conflictandum illi fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.118)
Quamvis, enim, multis cum difficultatibus, periculisque diris, conflictandum ei fuit, bellum, tamen, ad exitum felicissimum tandem perduxit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.22)
Quas inveteratas maculas haec lamenta non abluant?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:4)
Nos in Oriente tenuerunt iam fixae sedes et inveteratum locorum sanctorum desiderium;
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 8:13)
alioquin bello conflictatus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3934)
mos erat Varro vult morem esse communem consensum omnium simul habitantium, qui inveteratus consuetudinem facit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6011)

SEARCH

MENU NAVIGATION