라틴어 문장 검색

qua illi florentissima, nos duriore conflictati videmur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 8:2)
sed, si tardius fit quam volumus, magnis occupationibus eius, a quo omnia petuntur, aditus ad eum difficiliores fuerunt, et simul Africanae causae iratior diutius velle videtur eos habere sollicitos, a quibus se putat diuturnioribus esse molestiis conflictatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 13 3:1)
procul, o procul vagantum portenta somniorum, procul esto pervicaci praestigiator actu.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum32)
refert repulsus miles ad subsellia plebis rebellis esse Romanum ducem, flagrare cunctos pervicaci audacia, iugulos retectos obstinate opponere, quo gloriosa morte fortes oppetant.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.121)
Adeon pervicaci esse animo ut puerum praeoptares perire, Ex quo firmiorem inter nos fore amicitiam posthac scires, Potius quam adversum animi tui libidinem esset cum illo nupta?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 140)
Adeon me esse pervicacem censes cui mater siem Ut eo essem animo, si ex usu esset nostro hoc matrimonium?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 157)
Nec cum huiusmodi unquam usus venit ut conflictares malo.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 3, scene 274)
fas pervicacis est mihi Thyiadas vinique fontem lactis et uberes cantare rivos atque truncis lapsa cavis iterare mella;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 193)
desine pervicax referre sermones deorum et magna modis tenuare parvis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 315)
"unxere matres Iliae additum feris alitibus atque canibus homicidam Hectorem, postquam relictis moenibus rex procidit heu pervicacis ad pedes Achillei."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 174)
sed hoc quoque notare contentus sum, ne arti quorundam pervicacium perplexae videar et ipse quaestionem addidisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 165:1)
prudens vero et constans vel tanquam inimicus et pervicax dimittendus statim vel non interrogatione, sed brevi interlocutione patroni refutandus est aut aliquo, si continget, urbane dicto refrigerandus aut, si quid in eius vitam dici poterit, infamia criminum destruendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 57:4)
et iam, quod unum pervicax acies videt, Iliacus atra fumus apparot nota.
(세네카, 아가멤논 10:16)
Coniugia quoniam pervicax nostra abnuis regemque terres, sceptra quid possint scies.
(세네카, Hercules Furens 7:25)
obtexit arces caelitum ac summas domos inferna facies, denegat fructum Ceres adulta, et altis flava cum spicis tremat, arente culmo sterilis emoritur seges, nec ulla pars immunis exitio vacat, sed omnis aetas pariter et sexus ruit, iuvenesque senibus iungit et gnatis patres funesta pestis, una fax thalamos cremat fletuque acerbo funera et questu carent, quin ipsa tanti pervicax clades mali siccavit oculos, quodque in extremis solet periere lacrimae:
(세네카, 오이디푸스 1:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION