라틴어 문장 검색

Hujus autem rei conditio (scilicet utrum per praedominantiam motus succumbens quasi annihiletur, an potius continuetur nixus, licet non conspiciatur), quae latet in conflictibus, apparebit fortasse in concurrentiis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 472:12)
Huc ad conflictum properant, erat utpote dictum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:19)
Erant autem toto triduo octoginta milia perditi, quadraginta quidem milia in ipso manuum conflictu; non minus autem quam qui iugulati fuerant, venumdati sunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장14)
Ea saepta distinguuntur velut clatris intercurrentibus calamis, ita ut ab utroque latere singulos aditus habeant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 3:6)
Postremo quodvis frumentum non tamen omne quidque suo genere inter se simile esse videbis, quin intercurrat quaedam distantia formis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:14)
Q. Sulpicium tribunum militum ad Alliam adversus Gallos pugnaturum rem divinam dimicandi gratia fecisse postridie Idus Quintiles, item apud Cremeram multisque aliis temporibus et locis post sacrificium die postero celebratum male cessisse conflictum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 23:1)
Hoc cessante per animae discessum membra marcescunt, et omne pondere suo conflictum corpus obteritur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 4:1)
alii Mercurium quasi Medicurrium a Latinis dictum volunt, quod inter caelum et inferos semper intercurrat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 13814)
nam, ut supra diximus, 'bellum' est tempus omne quo vel praeparatur aliquid pugnae necessarium, vel quo pugna geritur, 'proelium' autem dicitur conflictus ipse bellorum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5472)
conflictum est navali certamine circa Actium Epiri promunturium:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6789)
inde quaeritur iudex, quo praesente habent conflictum et disceptationem;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 119)
nam et lapidum conflictu atque tritu elici ignem videmus et recenti fossione terram fumare calentem, atque etiam ex puteis iugibus aquam calidam trahi, et id maxime fieri temporibus hibernis, quod magna vis terrae cavernis contineatur caloris eaque hieme sit densior ob eamque causam calorem insitum in terris contineat artius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 25:4)
si autem nubium conflictu ardor expressus se emiserit, id esse fulmen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 63:5)
si autem nubium conflictu ardor expressus se emiserit, id esse fulmen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 63:5)
ergo his laboriosis exercitationibus et dolor intercurrit non numquam, inpelluntur feriuntur abiciuntur cadunt, et ipse labor quasi callum quoddam obducit dolori.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 36:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION