라틴어 문장 검색

an hunc porro tactum sapor arguet oris, an confutabunt nares oculive revincent?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 17:10)
Dicere porro hominum causa voluisse parare praeclaram mundi naturam proptereaque adlaudabile opus divom laudare decere aeternumque putare atque inmortale futurum, nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta gentibus humanis fundatum perpetuo aevo, sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam nec verbis vexare et ab imo evertere summa, cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi, desiperest.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 5:7)
Qua quidem in causa et benivolos obiurgatores placare et invidos vituperatores confutare possumus, ut alteros reprehendisse paeniteat, alteri didicisse se gaudeant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 5:3)
habebit igitur linguam deus et non loquetur, dentes palatum fauces nullum ad usum, quaeque procreationis causa natura corpori adfinxit ea frustra habebit deus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 92:4)
cuius opinionis levitas confutata a Cotta non desiderat orationem meam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 45:3)
Conexum autem ita sit principium consequenti orationi, ut non tamquam citharoedi prooemium adfictum aliquid, sed cohaerens cum omni corpore membrum esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 325:1)
Neque eos similis effecit inter se, sed tantum alteri adfinxit, de altero limavit, ut id conformaret in utroque, quod utriusque natura pateretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 36:3)
Nullam partem corporis sine aliqua necessitate adfictam totamque formam quasi perfectam reperietis arte, non casu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 179:3)
Hac confirmatione usus amplificet rem lege laudanda audaciamque confutet eius qui, cum palam contra fecerit idque fateatur, adsit tamen factumque defendat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 3:2)
etenim ipse Cotta sic disputat, ut Stoicorum magis argumenta confutet quam hominum deleat religionem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 13:4)
parvis enim momentis multa natura aut adfingit aut mutat aut detrahit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 170:9)
In disputationis conclusione religionem tuendam, sed confutandam superstitionem esse graviter admonet (cap.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), ARGUMENTUM.23)
etenim ipse Cotta sic disputat ut Stoicorum magis argumenta confutet quam hominum deleat religionem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 13:4)
parvis enim momentis multa natura aut affingit aut mutat aut detrahit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 170:9)
quod si poeta fugit ut maximum vitium, qui peccat etiam, cum probi orationem adfingit improbo stultove sapientis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 22장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION