라틴어 문장 검색

Quod si locorum situs repugnat, ne ita fieri possit, puteis extracta et large canalibus immissa praebenda sunt pocula, quibus nisi affatim satientur, pulmonariae fiunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 7:1)
Tum perennis aqua, si est facultas, inducatur, vel extracta manu detur, sine qua neque favi neque mella nec pulli denique figurari queunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 4:3)
tertia ferme vigilia adsultatum est castris sine coniectu teli, postquam crebras pro munimentis cohortes et nihil remissum sensere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 13장7)
mox compertum a transfugis nongentos Romanorum apud lucum quem Baduhennae vocant pugna in posterum extracta confectos, et aliam quadringentorum manum occupata Cruptorigis quondam stipendiari villa, postquam proditio metuebatur, mutuis ictibus procubuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 73장9)
tradidere quidam praescriptum fuisse Macroni, si arma ab Seiano temptarentur, extractum custodiae iuvenem (nam in Palatio attinebatur) ducem po- pulo imponere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 23장5)
hanc pecuniam quod solvere in praesentia non poterat, in vincla publica coniectus est ibique diem obiit supremum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 6:2)
huc ut venit, ab ephoris in vincla publica est coniectus:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 5:2)
' tum ferro extracto confestim exanimatus est.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 9장 4:3)
nam et initio, sicut ostendimus, exul patria caruit et, cum Thessaliam in potestatem Thebanorum cuperet redigere legationisque iure satis tectum se arbitraretur, quod apud omnes gentes sanctum esse consuesset, a tyranno Alexandro Pheraeo simul cum Ismenia comprehensus in vincla coniectus est.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 1:2)
in quo proelio Alexandrum ut animadvertit, incensus ira equum in eum concitavit proculque digressus a suis coniectu telorum confossus concidit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 4:1)
hic ab Agnone accusatus, quod Piraeum Nicanori prodidisset, ex consilii sententia in custodiam coniectus Athenas deductus est, ut ibi de eo legibus fieret iudicium.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 4:1)
quem tamen scribit conloquio petito insidiatum sibi coniectumque a se in custodiam, deinde urbe interdicta dimissum naufragio uel latronum insidiis perisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 27장 4:2)
nonnulli, puluinum iniectum, cum extractum sibi deficienti anulum mox resipiscens requisisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 73장 2:3)
latentem discurrens forte gregarius miles, animaduersis pedibus, [e] studio sciscitandi quisnam esset, ad[co]gnouit extractumque et prae metu ad genua sibi adcidentem imperatorem salutauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 10장 2:1)
permisit hoc Icelus, Galbae libertus, non multo ante uinculis exolutus, in quae primo tumultu coniectus fuerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 49장 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION