라틴어 문장 검색

dicimus enim 'adnisus' et 'conisus'. sed et multa alia usus contra antiquitatem vindicavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1443)
quos cum ille superasset, revertens in insidias quas sibi Iobates struxerat incidit, quibus prostratis novissime missus adversus Chimaeram, triplex monstrum, siquidem prima pars eius leo erat, posterior draco, in medio caput caprae, quod ignes efflabat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1187)
aetnaeos efflantem faucibus ignes nimios, quantos habet Aetna.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7861)
singultantem cum singultu animam efflantem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3311)
obnixus conisus, conabundus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7221)
et sic ait quasi de vero Tritone, ut galea alta Chimaeram sustinet, Aetnaeos efflantem faucibus ignes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2092)
ignem pectoribus arsisse Asper dicit, ignem hunc animae intellegendum calorem, venientem ex ferocia, ut sit 'cum vim suae crudelitatis efflaret', ut in georgicis spirantem naribus ignem de equo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5654)
lucemque eLatis naribus efflant Ennianus versus est ordine commutato:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1151)
Iason Col- chos profectus ad tollendum vellus aurem, quod dicaverat Marti Phryxus, Medeae auxilio et pervigilem draconem occidit et eius dentes sevit, iunctis tauris ignem efflantibus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1403)
"Nec recuso, quod Caecilius adserere inter praecipua conisus est, hominem nosse se et circumspicere debere, quid sit, unde sit, quare sit:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:1)
"et in Symposio etiam suo naturam daemonum exprimere conititur?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:27)
cum autem paulum firmitatis accessit, et animo utuntur et sensibus conitunturque, ut sese erigant, et manibus utuntur et eos agnoscunt, a quibus educantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 57:5)
Quare, quantum coniti animo potes, quantum labore contendere, si discendi labor est potius quam voluptas, tantum fac ut efficias neve committas, ut, cum omnia suppeditata sint a nobis, tute tibi defuisse videare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 8:5)
quem pridie hora tertia animam efflantem reliquisset, eum mortuum postridie hora decima denique ei nuntiabatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 18장 2:9)
nam et agere animam et efflare dicimus et animosos et bene animatos et ex animi sententia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 19:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION