라틴어 문장 검색

Et purus quidem amor est, qui omnimoda dilectionis affectione duorum amantium corda coniungit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 22:8)
Quantum enim ad partis pertinet inferioris solatia, a brutis in nullo sumus animalibus segregati, sed eis nos hac parte ipsa natura coniungit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 42:3)
Ergo non potest recte procedere, quod dixistis, mulieri licere unius amore contempto alterius se amori coniungere, nisi ad hoc amoris compunctione cogatur;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 46:11)
Sed et si talis sit amator cui congruat bellatorem exsistere, studere debet ut eius cunctis appareat animositas manifesta, quia plurimum cuiusque probitati detrahitur, si timidus proeliator exsistat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:16)
nemo enim alieni habitus assumptione vel gestus suo non congruentes ordini exercendo suae sapienti facile posset amanti placere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:23)
Et irrefragabili tibi auctoritate monstramus neminem posse taliter duabus mulieribus cordis dilectione coniungi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 9:2)
Sed si novo postmodum se coniungat amori, dicimus quod dominarum iudicio ad prioris coamantis est reducendus amplexus, si prior coamans istud postulare voluerit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 13:4)
licet non congruat militem cum pedite proeliari."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 14:3)
'Quos Deus coniunxit, homo non separet.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 20:4)
Sed et nulla mulier in tanto cuiquam amoris zelo coniungitur quae toto mentis ingenio non laboret coamantis substantiam exhaurire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 27:6)
Saepe minora maioribus, bona melioribus, infirmiora fortioribus, etsi non coaequantur, coniunguntur tamen maxime in virtutibus;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:23)
Quocirca in amicitia coniunguntur honestas et suavitas, veritas et iucunditas, dulcedo et voluntas, affectus et actus.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:45)
Ex officio, quando ex ratione dati et accepti, quodam speciali affectu coniungimur.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 3:12)
Nam cum amicus tui consors sit animi, cuius spiritui tuum coniungas et applices, et ita misceas ut unum fieri velis ex duobus;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 1:2)
Amicus proinde ita se conformet et aptet amico, ut eius congruit qualitati;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:40)

SEARCH

MENU NAVIGATION