라틴어 문장 검색

quin potius ad te tempusque pertinentia loquar, ex hoc triclinio fit in diaetam sive cenatiunculam transitus, cui fere totus lacus quaeque tota Iacui patet, in hac stibadium et nitens abacus, in quorum aream sive suggestum a subiecta porticu sensim non1 breviatis angustatisque gradibus ascenditur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 11:2)
Gaius Plinius pro Attia Variola plus gloriae de centumvirali suggestu domum rettulit, quam cum Marco Ulpio incomparabili principi comparabilem panegyricum dixit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Ruricio suo salutem. 3:4)
"celsae procul aspice frontis honores suggestumque comae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam52)
Omnes illi imaginum suggestus in signis monilia crucum sunt;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 8:2)
Ptolemaeorum eruditissimus, quem Philadelphum supernominant, et omnis litteraturae sagacissimus, cum studio bibliothecarum Pisistratum, opinor, aemularetur, inter cetera memoriarum, quibus aut vetustas aut curiositas aliqua ad famam patrocinabatur, ex suggestu Demetri Phalerei grammaticorum tunc probatissimi, cui praefecturam mandaverat, libros a Iudaeis quoque postulavit, proprias atque vernaculas litteras, quas soli habebant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 18장 5:3)
Sed circensium paulo pompatior suggestus, quibus proprie hoc nomen:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 7장 1:3)
Idem de apparatibus interpretabimur in ipsorum honorum suggestu deputandis, quod purpurae, quod fasces, quod vittae, quod coronae, quod denique contiones et edicta et pultes pridianae sine pompa diaboli, sine imitatione daemonum non sunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 12장 3:1)
naves Antiatium partim in navalia Romae subductae, partim incensae, rostrisque earum suggestum in foro exstructum adornari placuit, Rostraque id templum appellatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 215:1)
ea legio linteata ab integumento consaepti, in quo sacrata nobilitas erat, appellata est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 559:2)
inter quae Gallus et Galla, Graecus et Graeca in foro bovario sub terram vivi demissi sunt in locum saxo consaeptum, iam ante hostiis humanis, minime Romano sacro, imbutum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 680:2)
excelso in suggestu superba iura reddentem, stipatum lictoribus vident;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 325:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION