라틴어 문장 검색

hic ego quid sibi haec vellet in illis superbiae nimiae, nimiae in istis humilitatis forma mirari, nec ultro tamen causas interrogare, cum subornatus unus e turba factiosorum dat sese mihi consalutandum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 8:1)
hic iam quam volupe auribus insonare cicadas meridie concrepantes, ranas crepusculo incumbente blaterantes, cygnos atque anseres concubia nocte clangentes, intempesta gallos gallinacios concinentes, oscines corvos voce triplicata puniceam surgentis Aurorae facem consalutantes, diluculo autem Philomelam inter frutices sibilantem, Prognen inter asseres minurrientem!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 14:1)
audivi eum adulescens atque adhuc nuper ex puero, cum pater meus praefectus praetorio Gallicanis tribunalibus praesideret, sub cuius videlicet magistratu consul Asterius anni sui fores votivum trabeatus aperuerat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 5:1)
hic eum Romuleos proceres trabeataque Caesar agmina mille simul iussit discumbere mensis, ipsa sinus accincta Ceres Bacchusque laborat sufficere, aetherii felix sic orbita fluxit Triptolemi;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, eucharisticon ad Imp. Aug. Germ. Domitianum18)
priori Remo augurium venisse fertur, sex vultures, iamque nuntiato augurio cum duplex numerus Romulo se ostendisset, utrumque regem sua consalutaverat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 71:1)
qua simul absterso pulvere ac sudore velatus processit, dictatorem eum legati gratulantes consalutant, in urbem vocant, qui terror sit in exercitu exponunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 287:1)
cui decedenti praesidio cum obvius forte fuisset Philippus rex, ad ludibrium regem eum consalutari iussit, ipse congressus fratrem haud sane decoro maiestati suae ioco appellavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 168:1)
'macte' ergo pro 'mactus esto', vocativum pro nominativo posuit, ut Persius stemmate quod Tusco ramum millesime ducis censoremve tuum vel quod trabeate salutas pro 'millesimus' et 'trabeatus', et Vergilius vicinosque ignare paras invadere portus pro 'ignarus', et alibi quos Amasene pater pro 'Amasenus':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 641a4)

SEARCH

MENU NAVIGATION