라틴어 문장 검색

'luere' enim debere dicitur qui pecuniam solvit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8424)
luisse ergo supplicium Camillam dicunt, quae adversum Troianos arma tulerit, quibus maiores eius auxilium constat tulisse, id est Penthesileam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8428)
tunc primum turpe habitum est mortem sibi consciscere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6036)
laomedonteae luimus p. t. excusat Augusti tempora et eum dicit suis viribus compensare tanta damna rei publicae, quae ex maiorum vitiis descendisse confirmat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 5021)
itaque mortem sibi uterque conscivit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 54:10)
itaque Clodius a populo condemnatus est, Iunius necem sibi ipse conscivit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 7:6)
quinam Tantalidarum internecioni modus paretur, aut quaenam umquam ob mortem Myrtili poenis luendis dabitur satias supplici?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 91:7)
Atque haec differentia naturarum tantam habet vim, ut non numquam mortem sibi ipse consciscere alius debeat, alius [in eadem causa] non debeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 144:1)
cui qui non parebit, ipse se fugiet ac naturam hominis aspernatus hoc ipso luet maximas poenas, etiamsi cetera supplicia, quae putantur, effugerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 43:7)
Iure igitur alter populi iudicio damnatus est, alter mortem sibi ipse conscivit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 104:3)
iure igitur alter populi iudicio damnatus est, alter mortem sibi ipse conscivit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 104:3)
itaque mei peccati luo poenas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 9 4:1)
neque incolumis Caesare vivo fui, nisi postea quam illud conscivi facinus, neque usquam exsul esse possum, dum servire et pati contumelias peius odero malis omnibus aliis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 16 7:3)
discessi ab eo bello, in quo aut in acie cadendum fuit aut in aliquas insidias incidendum aut deveniendum in victoris manus aut ad Iubam confugiendum aut capiendus tamquam exsilio locus aut consciscenda mors voluntaria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 3 3:2)
mortem mihi cur consciscerem causa non visa est, cur optarem multae causae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 3 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION