라틴어 문장 검색

de his cognoscetis, ut sit haec commonitio iudicis, quo se ad quaestionem acrius intendat et velut quodam tactu resuscitatus fine esse narrationis et initium probationis intelligat, et nobis confirmationem ingredientibus ipse quoque quodammodo novum audiendi sumat exordium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 249:2)
haec enim se pars iureiurando, ilia consensa signantium tuetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 63:5)
illa quoque, quae ex rebus mutuam confirmationem praestantibus ducuntur (quae proprii generis videri quidam volant et vocant ἐκ τῶν προ`σ ἄλληλα, Cicero ex rebus sub eandem rationem venientibus) fortiter consequentibus iunxerim:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 172:1)
iuris confirmatio huiusmodi est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 182:1)
et probandorum et culpandorum ex iis confirmatio eosdem gradus habet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 227:4)
neque vero ex aliis locis ratio argumentorum in hac parte peti potest quam in confirmatione, nece locorum aut sententiarum aut verborum et figurarum alia condicio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 289:5)
Sed praeparatio quoque aut confirmatio aliquando totius causae est, aliquando partium, et proinde, ut cuique conveniunt, subiicienda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 346:2)
nam confirmatio primae ac secundae partis et exornatio eisdem cedere possunt, quibus subiiciuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 355:5)
his confinis est destructio et confirmatio sententiarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 213:1)
ROBORATUS ergo confirmatione beati patris Gregorii, Augustinus cum famulis Christi, qui erant cum eo, rediit in opus uerbi, peruenitque Brittaniam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXV.3)
sed oboedientiae causa iussus subire hoc, quamuis indignus, consensi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. II. 1:10)
consensa in posterum diem contio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 480:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION