라틴어 문장 검색

Porro autem, quod cuique consentaneum est id unumquodque conseruat, sicuti ea quae sunt inimica corrumpunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:14)
sequitur autem, ut materiae abhorrenti a veritate declamatio quoque adhibeatur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 35장 4:3)
Ne a me quaeras pueriles declamationes, sententiarum flosculos, verborum lenocinia et per fines capitum singulorum acuta quaedam breviterque conclusa, quae plausus et clamores excitent audientum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 4:2)
o gloria, vincitur idem nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus mirandusque cliens sedet ad praetoria regis, donec Bithyno libeat vigilare tyranno, finem animae, quae res humanas miscuit olim, non gladii, non saxa dabunt nec tela, sed ille Cannarum vindex et tanti sanguinis ultor anulus, i demens et saevas curre per Alpes, ut pueris placeas et declamatio fias!
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X70)
1 De Alexandro Eoisque populis declamatio poetae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권2)
52 Declamatio de illa.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권5)
flecte viam velis ex re maritima nata declamatio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 281)
telis obrvitur Lucanus eundem sensum per declamationem telorum nimbo peritura et pondere ferri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 8051)
1220). sane qui in Vergilium scripsit declamationes, de hoc loco hoc ait ex persona Aeneae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5322)
foedusque reposcite flammis gravitate sermonum declamationi pondus inposuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5731)
temporibusque parem d. q. a. de rebus contrariis fecit declamationem dicendo parem ex diversis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2581)
aut enim huic aetati hoc maxime aptum est, aut his rebus si quas dignas laude gessimus hoc in primis consentaneum, aut etiam ad nostros cives erudiendos nihil utilius, aut si haec ita non sunt nihil aliud video quod agere possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 14:3)
huic rationi quod erat consentaneum faciebat, ut contra omnium sententias disserens de sua plerosque deduceret, ut cum in eadem re paria contrariis in partibus momenta rationum invenirentur facilius ab utraque parte assensio sustineretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 57:4)
neque enim est consentaneum ullam honestam rem actionemve, ne sollicitus sis, aut non suscipere aut susceptam deponere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 60:5)
Quocirca, si Stoicis, qui omnia fato fieri dicunt, consentaneum est huius modi oracla ceteraque, quae a divinatione ducuntur, conprobare, iis autem, qui, quae futura sunt, ea vera esse ex aeternitate dicunt, non idem dicendum est, vide, ne non eadem sit illorum causa et Stoicorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 49:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION