라틴어 문장 검색

quid feci non consideratissime?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 10 4:14)
sed hoc ita dico si hic qua ratione initium fecit eadem cetera aget, sincere, temperate, prudenter, valde videro et consideratius utilitati nostrae consuluero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 10 18:4)
C. Quinctius fuit P. Quincti huius frater, sane ceterarum rerum pater familias et prudens et attentus, una in re paulo minus consideratus, qui societatem cum Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 1:2)
quis igitur vivit, ut volt, nisi qui recte vivit, qui gaudet officio, cui vivendi via considerata atque provisa est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 1장 1:3)
quem ad modum igitur temperantia sedat adpetitiones et efficit, ut eae rectae rationi pareant, conservatque considerata iudicia mentis, sic huic inimica intemperantia omnem animi statum inflammat conturbat incitat, itaque et aegritudines et metus et reliquae perturbationes omnes gignuntur ex ea.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 22:2)
proinde haec a mensuris suis sensibilibus merito distinguitur, & ex ijsdem colligitur per AEquationem Astronomicam.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 34:7)
Verum usibus Astronomicis accommodatior est calculus particularis qui sequitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 29:3)
Obtinent autem hae Regulae in Planetis utrisque quam accuratissimè, quatenus observationes Astronomicae hactenus prodidêre.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 32:4)
Corpus autem quod revolvitur in Orbe BE, tardiùs movebitur in Aphelio B & velociùs in Perihelio C, secundum leges Astronomicas;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 40:5)
Hypothesis Vorticum cum Phaenomenis Astronomicis omninò pugnat, & non tam ad explicandos quàm ad perturbandos motus coelestes conducit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 40:14)
Constat ex observationibus Astronomicis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 가설 11:1)
Tempora verò periodica esse in sesquialtera semidiametrorum orbium consentiunt Astronomici:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 가설 11:3)
1 & 2. Lem. X. & Corol. 16. Prop. LXVI. Lib. I.) Sed haec inaequalitas in calculo Astronomico, ad Prostaphaeresin Lunae referri solet, & cum ea confundi.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 7:5)
Idem per Tabulas Astronomicas est 19 gr. 20'. 31". 1"'.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 13:47)
Per Tabulas Astronomicas à Cl. Flamstedio ad Hypothesin Horroxii accommodatas, Apogaeum in ipsius Syzygiis progreditur cum motu diurno 24'.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 37:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION