라틴어 문장 검색

Hac arctati inopia, mille pedites de exercitu in confinio civitatis, Constamnes nomine, explorato novello hordeo, sed nondum maturo, eadem tamen onusti annona, in quamdam vallem descendentes de [0611D] arbustis et myricis ignem suscitaverunt, ipsa grana immaturi hordei flammis exusta et torrida de culmis excutere ad implendos ventres statuentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 24:1)
Sarracenorum autem turmae, videntes quia Christianorum virtus audacter facie ad faciem vicino sibi hospitio proxime jungebatur, media nocte orbi incumbente, amotis tentoriis, amplius milliari subtractae consederunt, dum luce exorta consilium inirent utrum Ascalonem redirent, aut cives Japhet crebris assultibus vexarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 22:7)
Dehinc Tankradus a suis consilio accepto, eo quod longae obsidionis taedio fatigati essent, et jam usque ad Augustum mensem consedissent, petitioni Botheri et civium acquievit, videlicet ut Bothero dextram daret, civibus parceret, urbem pacifice intraret, redditamque obtineret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 42:5)
Hac facta et ordinata obsidione, post aliquot dies regi per delatores innotuit qualiter matrona quaedam nobilis et locuples nimis de regno Arabiae cum innumerabili grege camelorum, boum, ovium, hircorum [0672D] trans Jordanem secus montana propter pinguia pascua accubuisset, et cum ea viros circiter quingentos, divites in armentis et pecore, illic cum omni clientela sua in tuto consedisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 92:1)
Et spatio diei illic considentes, custodes Christianorum lacessentes, nullo eis ingenio nocere aut praevalere potuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 54:2)
His in regionibus diebus hebdomadarum undecim consedisse perhibentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 38:4)
Memor enim somnii quo vetitus erat per quietem (ut ipse firmavit) pulsare quendam insontem, usque ad confinia mortis vexatus, nec nominavit nec prodidit aliquem, sed asserebat factum Silvani constanter, id eum cogitasse quod iniit, non cupiditate sed necessitate compulsum, argumento evidenti demonstrans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 6장 2:1)
Dumque ad Chionitas et Eusenos haec scripta mittuntur, in quorum confiniis agebat hiemem Sapor, tempus interstitit longum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 9장 4:2)
Datiano et Cereali consulibus, cum universa per Gallias studio cautiore disponerentur, formidoque praeteritorum barbaricos hebetaret excursus, rex Persarum in confiniis agens adhuc gentium extimarum, iamque cum Chionitis et Gelanis, omnium acerrimis bellatoribus, pignore icto societatis, rediturus ad sua, Tamsaporis scripta suscepit, pacem Romanum principem nuntiantis poscere precativam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 1:1)
Collisis quidam capitibus, vel umeris praesectis aut cruribus, inter vitae mortisque confinia, aliorum adiumenta paria perferentium implorantes, cum obtestatione magna deserebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 7:2)
Inter haec tria genera terrae motuum, mycematiae sonitu audiuntur minaci, cum dissolutis elementa compagibus, ultro assiliunt, vel relabuntur considentibus terris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 14:1)
Hortante hoc exemplo clementiae, advolarunt regalis cum suis omnibus Araharius, et Usafer inter optimates excellens, agminum gentilium duces, quorum alter Transiugitanorum Quadorumque parti, alter quibusdam Sarmatis praeerat, locorum confiniis et feritate iunctissimis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 12:1)
Hacque arte Galli portam prope confinia lucis introiere minuto, numero quidam perniciose, pars leviter vulnerati, quadringentis ea nocte desideratis, qui non Rhesum nec cubitantes pro muris Iliacis Thracas, sed Persarum regem armatorum centum milibus circumsaeptum, ni obstitisset violentior casus, in ipsis tentoriis obtruncarant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 11:1)
Cuius moenia cum vidisset in favillas miserabiles consedisse, angorem animi tacitis fletibus indicans, pigriore gradu pergebat ad regiam, hoc maxime aerumnis eius illacrimans, quod ordo squalens occurrit et populus nimium quantum antehac florentissimus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 4:1)
Quod Diocletianus exiguum et suspectum, muris turribusque circumdedit celsis, cum in ipsis barbarorum confiniis interiores limites ordinaret, documento recenti perterritus, ne vagarentur per Syriam Persae, ita ut paucis ante annis cum magnis provinciarum contigerat damnis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION