라틴어 문장 검색

Sed postquam nil blandicie, nil uerba fauoris, Nil ualuere preces, Pietas mellita resignat Verba, rapit ferrum, bellumque refellere bello Incipit et ferrum ferro, fallitque securim Obiectu clipei, uariosque reuerberat ictus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:8)
Vultu florigero flos aquileius Florum praenituit lucifer omnium, Vernalisque loquens temporis oti Stellabat violae flosculus arbuta, Picturae facies plena favoribus:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:4)
E quibus egressae virgines, suae pulchritudinis die materialis diei locupletantes divitias, ex antonomasticis herbarum confecta speciebus, in cedrinis vasculis ferebant aromata, quae tanquam suos redditus puellulae persolvendo, ejus favorem suis emebant muneribus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:26)
Hac igitur amoenantis temporis juventute, nullis rerum exhilarata favoribus, priorem virgo non potuit temperare tristitiam, sed currum in terra humilians, propriis humum venustando vestigiis, ad me pudico pervenit incessu.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:1)
labor namque antecedens, quamdam consequenti praemio infundens dulcedinem, majori favore praemiat laborantem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:39)
Isti divitum actus in quos favor famae conspuit indignantis, suffragiis laudum redimunt mendicatis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:7)
Isti penes munera laudes, penes dona favores, penes pretium praeconia famae blandientis constituunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:8)
Salvo [0467A] abhinc filio recepto aliisque consociis, cor longaevi patris in nimiam erigitur laetitiam, omniumque favore et plausu majorum et minorum, gloriosus juvenis attollitur una cum suis adjutoribus et convictoribus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 98:11)
Godefridus dux pariter et Robertus Flandrensis fere universos principes, tanta formidine concussos, ut jam fugam conspirassent, humili vulgo nesciente, miro revocaverunt solamine, et constantes [0502D] ad omne reddiderunt periculum, in hunc modum loquentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 78:2)
verum constanti proficiscantur animo, totam spem suam ponentes mecum in Domino Deo.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:10)
Ad haec Donimanus nimiis aestuans curis in ultione suae injuriae, Boemundum constantius rogat ut, quod sanius sentiret consilium edoceret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 70:7)
Conradus ab imperatore Graecorum remissus, [0670D] tunc in Italia moram fecit propter graves discordias, quae inter dominum imperatorem Henricum filiumque ejus Henricum V regem invidia et iniquorum consilio exortae erant, ne in aliquo eorum favore intendens, alterutrum graviter molestaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 80:1)
Non tamen tantam voluntatemomnibus placendi habeas, ut favorem populi per malas artes acquiras.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 57:3)
Aitenim Seneca, "Popularis favor malis artibus queritur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 57:4)
Secundum vero leges diffinitur, "Iustitiaest constans et perpetua voluntas ius suum cuique tribuens."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 5:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION