라틴어 문장 검색

prudens vero et constans vel tanquam inimicus et pervicax dimittendus statim vel non interrogatione, sed brevi interlocutione patroni refutandus est aut aliquo, si continget, urbane dicto refrigerandus aut, si quid in eius vitam dici poterit, infamia criminum destruendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 57:4)
et iam, quod unum pervicax acies videt, Iliacus atra fumus apparot nota.
(세네카, 아가멤논 10:16)
tam multis periculis petitur, quam multorum ipse periculum est, privatisque non numquam consiliis, alias vero consternatione publica circumvenitur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 143:2)
Coniugia quoniam pervicax nostra abnuis regemque terres, sceptra quid possint scies.
(세네카, Hercules Furens 7:25)
obtexit arces caelitum ac summas domos inferna facies, denegat fructum Ceres adulta, et altis flava cum spicis tremat, arente culmo sterilis emoritur seges, nec ulla pars immunis exitio vacat, sed omnis aetas pariter et sexus ruit, iuvenesque senibus iungit et gnatis patres funesta pestis, una fax thalamos cremat fletuque acerbo funera et questu carent, quin ipsa tanti pervicax clades mali siccavit oculos, quodque in extremis solet periere lacrimae:
(세네카, 오이디푸스 1:26)
circumeuntes enim tentoria primo, deinde in principiis praetorioque, ubi sermones inter se serentium circulos vidissent, adloquebantur percunctantes magis quae causa irae consternationisque subitae foret quam factum accusantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 374:1)
quorum gemitus primo morientium exauditus, deinde subita consternatio ex somno et tumultus, cum causa ignoraretur, postremo certior res aliis excitantibus alios.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 94:1)
haec consternatio muliebris, sive sua sponte sive auctoribus vobis, M. Fundani et L. Valeri, facta est, haud dubie ad culpam magistratuum pertinens, nescio vobis, tribuni, an consulibus magis sit deformis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 15:1)
auxilia enim subsidiaria, quae proxima locata erant, pavore et consternatione quadrigarum territa et ipsa in fugam versa nudarunt omnia usque ad cataphractos equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 478:2)
et pugna tam pervicax multos absumpserat Ligurum, et in fuga passim caesi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 74:1)
quodsi Romani tum quoque insita pertinacia aequa aspernarentur, deos hominesque et moderationis Persei et illorum pervicacis superbiae futuros testes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 682:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION