라틴어 문장 검색

paenitentiam secessionis simulare decreverant et excusare apud regem consternationem suam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 10장 10:2)
Pertinacius deinde precantibus materiem consternationis subtrahendam ratus capite deciso truncum humare permisit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 32:2)
Itaque exercitu aucto ad ea, quae defectione turbata erant, conponenda processit, interfectisque consternationis auctoribus quarto die ad flumen Oxum perventum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 10장 15:1)
"repens consternatio et tam procax atque effusa licentia denuntiat?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 19:4)
"Verum ego tam furiosae consternationis oblitus remedia insanabilibus conor adhibere."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 22:8)
Quorum consternationem Macedones veriti in regiam coeunt, quaeque ipsorum sententia esset, exponunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 8장 17:1)
quidve superbia spurcitia ac petulantia?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:21)
Ex hac enim parte pudor pugnat, illinc petulantia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 25:2)
Itaque nec actio rerum illarum aperta petulantia vacat nec orationis obscenitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 163:5)
23M Itaque a petendo petulantia, a procando, id est poscendo, procacitas nominata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 15:14)
ut petulantia, ut libido magis est adulescentium quam senum, nec tamen omnium adulescentium, sed non proborum, sic ista senilis stultitia, quae deliratio appellari solet, senum levium est, non omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 47:5)
solutum existimatur esse alteri male dicere (tamen cavendum est ne in petulantiam incidas), impeditum se ipsum laudare, ne vitium adrogantiae subsequatur, solum vero liberum alterum laudare, de quo quicquid detrahas, necesse est aut infirmitati aut invidiae adsignetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 7 3:4)
ea res nunc enim in discrimine versatur, utrum possitne se contra luxuriem ac licentiam rusticana illa atque inculta parsimonia defendere an deformata atque ornamentis omnibus spoliata nuda cupiditati petulantiaeque addicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 30장 2:4)
Naevius non volt, si est homini honesto locus in civitate invito Naevio, si fas est respirare P. Quinctium contra nutum dicionemque Naevi, si, quae pudore ornamenta sibi peperit, ea potest contra petulantiam me defendente obtinere, spes est etiam hunc miserum atque infelicem aliquando tandem posse consistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 30장 4:3)
Plaudentibus ergo universis et postulantibus nuptias [fecerunt] obstupui ego et nec Gitona, verecundissimum puerum, sufficere huic petulantiae affirmavi, nec puellam eius aetatis esse, ut muliebris patientiae legem posset accipere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 25:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION