라틴어 문장 검색

Tria fila ejusdem substantiae, id est de lana, sed diversa triplici colore tibi in effigie videlicet tua circumdo, ad te videlicet et constringendum et capiendum, quasi illud Salomonis attendens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:27)
Omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo (Rom. III, 19) .
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 4:19)
Nam nos licet in omnibus causis, in his praecipue quae Dei sint, ratione magis constringere homines quam auctoritate festinamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:24)
Sic et in Pauli conversione gestum videmus, qui cum superari ratione non posset, factis ipsis constrictus ad fidem est compulsus, et quanto gravior ipse ante conversionem fuerit, tanto postmodum fides ejus fortior exstitit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:15)
cum autem subdit, et divinitas, subaudis similiter intellecta conspicitur, unitatem divinitatis in tribus illis personis assignari.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 44:13)
Possumus etiam dicere in eo Filium ex Patre proprie natum esse sive genitum, quod naturalis sit ejus Filius, non adoptivus, sicut et statim determinatur, cum subditur non aliunde, sed ex sua substantia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 55:12)
praesertim cum idem sit aliquem a Deo salvari, et Deum salvare eum, non satis nos constringit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 17:13)
Quod statim diligenter exponens subdit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:21)
Hebetatis securibus tuorum cadaveribus, te destitutum milite veniunt loris constringere.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:8)
Sicque unguento misticae consecrationis tripliciter irroratus, Anglorum reipublicae decrevi plus prodesse quam praeesse, aspernando subdere colla iugo nisi divino servitio.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:19)
Unde noveris , quod pro amore vitae temporalis Christianus rex Edmundus non se subdet pagano duci, nisi prius effectus fueris compos nostrae religionis, malens esse signifer in castrisaeterni regis."
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:20)
Tunc sanctus rex Edmundus in palatio ut membrum Christi proiectis armis capitur, et vinculis artioribus artatus constringitur, atque innocens sistitur ante impium ducem, quasi Christus ante Pilatum praesidem, cupiens eius sequi vestigia qui pro nobis immolatus est hostia.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:3)
Tandem mane adhuc persistentes fures in cepto opere conprehensi a pluribus traduntur vinculis artioribus, et tandem praedicti sancti episcopi Theodredi iudicio subduntur.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:11)
Ibi quisque debet sibi postulare amorem, ubi amoris suasione constringitur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 3:2)
Grates vobis multas constringor offerre, quod tantis me vultis commendare praeconiis tantisque vobis placuit me laudibus exaltare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION