라틴어 문장 검색

Ergo legitimo ne partus mentis ab ortu Deuiet et nullam ducat de matre querelam, Mens gignit, nutrit racio, quod parturit actus Fabricat in thalamo mentis mentale, priusquam Materiale foras opus euocet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:32)
Hoc igitur splendens habitu cultuque decoris Virgo nitens, usum cythare deponit ad horam, Dum subit officium fabri lapidemque caloris Imperio conuertit in es, ex ere secundam Fabricat illa rotam, que forme laude priorem Demonstrans, prime se predicat illa sororem, Et, quamuis diuersa foret que diuidit illas Materies, has forma tamen facit esse gemellas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:17)
Tunc Racio monitu Nature docta docentis, Quinque sibi presentat equos, quos federat illa Federe complacito, concordi pace, fideli Connexu, cogitque iugo seruire iugales Indomitos, primis quos enutriuit ab annis Gracia Nature, que sic construxit equinos Mores, mis animi quedam uestigia donans, Vt, quamuis bruti, tamen hii uenerentur alumpnam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 4:3)
Illic psittacus, cum sui gutturis incude, vocis monetam fabricabat humanae.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:109)
Illic picus propriae architectus domunculae, sui rostri dolabro clausulam fabricabat in ilice.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:111)
Cum enim masculinum genus suum femininum exigentia habitudinis genialis adsciscat, si eorumdem generum constructio anomale celebretur, ut res ejusdem sexus sibi invicem construantur, illa quidem constructio nec evocationis remedio, vel conceptionis suffragio, apud me veniam poterit promereri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:15)
«O fratres et filii charissimi, Antiochiam civitatem nimium [0457A] vicinam, ut compertum habemus, scitote fundatam murali munitione firmissimam, quae ferro vel jactu lapidis rescindi non potest, inauditi et insolubilis caementi opere, et mole magnorum lapidum constructa.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 64:3)
In loco ulteriore, ubi postea pons ex navium copulatione constructus est, Godefridus dux super ripam fluminis, portam unam civitatis cum universis millibus Lotharingis, Saxonibus, Alemannis, Bawaris gladio saevissimis obsidet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 78:2)
cujus ligaturas ferro fabricatas et connexas, coriis equinis, taurinis, camelinis operuerunt, ne igne cum pice et sulphure injecto, a Turcis combureretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 80:9)
Nunc vero hac de causa pons iste navalis constructus est, ut egressis Turcis per pontem lapideum Farfar in insidias Christianorum, per hunc ligneum pontem Galli festinanter occurrentes, suis subvenirent a portu maris escas afferentibus, et Turcos sine mora repellerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 84:3)
Cum Deus ab ideali praeconceptionis thalamo mundialis palatii fabricam voluit enotare, etiam mentale verbum quod ab aeterno de mundi constitutione conceperat, reali ejusdem existentia, velut materiali verbo depingere, tanquam mundi elegans architectus, tanquam aureae fabricae faber aurarius, velut stupendi artificii artifex artificiosus, velut admirandi operis opifex, non exterioris instrumenti laborante suffragio, non materiae praejacentis auxilio, non indigentiae stimulantis flagitio, sed solius arbitrariae voluntatis imperio, mundialis regiae admirabilem speciem fabricavit Deus, qui mundiali palatio varias rerum species ascribendo, quas discrepantium generum litigio disparatas, legitimi ordinis [0453C] congruentia temperavit, leges indidit, sanctionibus alligavit:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:13)
Tandem reperto consilio, Boemundum, principem Siciliae, et Everhardum de Poisat, Reymundum comitem de Provincia, Wernerum de Greis ad portum maris, qui dicitur Simeonis eremitae, propter emendos cibos cum plurimis peditibus dirigunt, et ut vocarent socios ad opem construendi praesidii, qui in ipso littore maris propter naves quae escas adducebant morabantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 126:3)
Fabros, qui in omni regione commorabantur, catenas et vincula fabricare constituit, in quibus vincti et captivati peregrini in barbaras terras abducerentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 16:4)
Quod omnibus utile visum est consilium, machinas et mangenas arietesque fabricari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 4:2)
Ad haec quidam frater conchristianus, natione Syrus, peregrinis locum indicat, ubi ligna ad construendas machinas [0539C] possent reperiri, videlicet in quibusdam montibus versus plagam Arabiae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION