라틴어 문장 검색

tum consularis exercitus egregie consulis volnus, legati et cohortium ultus est caedem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 58:1)
tum tribuni, eludentes velut vana dicta persequi quaerendo quonam modo exercitum educturi consules essent quos dilectum habere nemo passurus sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 221:4)
consularem exercitum ipsumque consulem increpans, carebis inquit praedae parte, miles, ex eo hoste cui prope praedae fuisti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 313:1)
ambo consules cum exercitu missi hostem in sua sede, in Algido, inveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 333:3)
quod ubi Romam est nuntiatum, extemplo M. Geganius consul cum exercitu profectus tria milia passuum ab hoste locum castris cepit praecipitique iam die curare corpora milites iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 106:2)
arbitrari, velut ipse in re trepida loci praesidio se suosque sit tutatus, sic consulem servandi exercitus causa loca tutiora castris cepisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 439:2)
consules dictatoris exercitu ad bellum Volscum usi Soram ex hostibus, incautos adorti, ceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 292:1)
adeo enim accisae res sunt ut consuli victorem exercitum ad depopulandos agros eorum ducenti dederent se omnes Latini deditionemque eam Campani sequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 161:1)
obsessis priusquam alter consul victore exercitu advenit, et commeatus ex montibus Samnitium invecti erant et auxilia intromissa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 186:1)
P. Sempronium consulem cum exercitu brevi in Samnio fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 659:1)
cui si quis demptis signis Poenos Romanosque hodie ostendat, ignoraturum certum habeo utrius exercitus sit consul.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 457:1)
quantum inquit patres nostri circa moenia Carthaginis bellare soliti, si videant nos, progeniem suam, duos consules consularesque exercitus, in media Italia paventes intra castra, Poenum quod inter Alpes Appenninumque agri sit suae dicionis fecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 562:1)
cum in malis sicuti ingentibus ita ignotis ne consilium quidem satis expedirent, obstreperetque clamor lamentantium mulierum et nondum palam facto vivi mortuique per omnes paene domos promiscue complorarentur, tum Q. Fabius Maximus censuit equites expeditos et Appia et Latina via mittendos, qui obvios percunctando - aliquos profecto ex fuga passim dissipatos fore - referant quae fortuna consulum atque exercituum sit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 659:1)
exercitus dictatoris consuli decretus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 321:4)
et Fabius consul reliquias exercitus Fulviani conquisitas - fuere autem ad quattuor milia trecenti quadraginta quattuor - Q. Maximum filium ducere in Siciliam ad M. Valerium proconsulem iussit, atque ab eo duas legiones et triginta quinqueremes accipere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 127:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION