라틴어 문장 검색

Licebit igitur diligenter argumentorum cognitis locis non modo oratoribus et philosophis, sed iuris etiam peritis copiose de consultationibus suis disputare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 17장 3:3)
haec autem opinatio est iudicatio se scire, quod nesciat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 26:4)
Honesta consultatio, non expedita sententia.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 18 1:2)
redit animo ille latus clavus in penatibus meis sumptus, redeunt illa prima illa postrema suffragia mea, illi sermones illae consultationes.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 6:2)
Visa est enim mihi res digna consultatione, maxime propter periclitantium numerum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 9:2)
Nulla tibi, Pamphile, hic iam consultatio est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 450)
iudicatio, an potuerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 154:2)
causa quoque et iudicatio et continens est in omni genere causarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 187:1)
Tamen quibusdam videtur esse nonnunquam de iucunditate sola consultatio, ut si de aedificando theatro, instituendis ludis deliberetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 245:1)
solent in scholis fingi materiae ad deliberandum similiores controversiis et ex utroque genere commixtae, ut cum apud C. Caesarem consultatio de poena Theodoti ponitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 272:1)
cum proposita consultatione rogatus sententiam, si modo est sanus, non quiritet, sed quam maxime potest civili et humano ingressu mereri adsensum deliberantis velit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 276:2)
his inventis, intuendum deinceps videtur, quid sit quaestio, ratio, iudicatio, continens, vel, ut alii vocant, firmamentum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 305:1)
κρινόμενον autem iudicatio, an oportuerit vel nocentem matrem a filio occidi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 308:8)
quot autem causas faciendi, totidem iudicationes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 310:4)
nam et haec erit iudicatio, an responsis parere debuerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 310:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION