라틴어 문장 검색

Unde agricolae dolia, non contenti sub tecto reposuisse, defodiunt et operimentis extrinsecus inlitis muniunt removentes in quantum fieri potest a vino aeris contagionem, a quo tam manifeste laeditur ut vix se tueatur in vase pleno et ideo aeri minus pervio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 15:1)
Per varias artes, omnis quibus area servit, Ludere, cum liceat currere, pigritia est.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXII4)
Ad primum decuma lapidem quod venimus hora, Arguimur lentae crimine pigritiae.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXIX1)
Tu das ingenuae ius mihi pigritiae.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, III2)
credendum est animas corporis contagione pollutas ad caelum reverti?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7198)
ita ergo et animus quamdiu est in corpore, patitur eius contagiones:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 72437)
veterno pigritia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1241)
sed hoc dicit, occidendo eam tuam culpam conpesce, id est vita crimen, in quod potes incidere, si, dum uni parcis, fuerit totus grex eius contagione corruptus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4682)
13 16). Deinde sequitur disputatio cum Chrysippo de contagione rerum et de naturae coniunctione, quam συμπάθειαν vocant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 1:8)
. . . quorum in aliis, ut in Antipatro poe+ta, ut in brumali die natis, ut in simul aegrotantibus fratribus, ut in urina, ut in unguibus, ut in reliquis eius modi, naturae contagio valet, quam ego non tollo, vis est nulla fatalis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 9:1)
Cui quidem primum de ipsa contagione rerum respondeamus, reliqua postea persequemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 12:2)
nam quae spiritu in pulmones anima ducitur, ea calescit primum ipso ab spiritu, deinde contagione pulmonum, ex eaque pars redditur respirando, pars concipitur cordis parte quadam quam ventriculum cordis appellant, cui similis alter adiunctus est, in quem sanguis a iecore per venam illam cavam influit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 138:3)
nam aut inimicitias aut laborem aut sumptus suscipere nolunt aut etiam neglegentia, pigritia, inertia aut suis studiis quibusdam occupationibusve sic impediuntur, ut eos, quos tutari debeant, desertos esse patiantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 38:2)
Efficiendum autem est, ut appetitus rationi oboediant eamque neque praecurrant nee propter pigritiam aut ignaviam deserant sintque tranquilli atque omni animi perturbatione careant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 132:1)
Sed quo modo in omni vita rectissime praecipitur, ut perturbationes fugiamus, id est motus animi nimios rationi non optemperantes, sic eius modi motibus sermo debet vacare, ne aut ira exsistat aut cupiditas aliqua aut pigritia aut ignavia aut tale aliquid appareat, maximeque curandum est, ut eos, quibuscum sermonem conferemus, et vereri et diligere videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 175:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION