라틴어 문장 검색

Merito igitur mulier opulenta laudatur, si opulentia rerum omissa coamantem quaerat egenum, cui sua valeat opulentia subvenire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 5:7)
Palatii vero custos multam incitatus ad iram exigua Britonis statura contempta, tanta aÎneam clavam ferocitate vibravit quod Britonis clipeus vi penitus est concussionis attritus, atque Brito fuit magno timore perterritus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 16:5)
Cernas ergo, Gualteri, et acuto mentis disquiras ingenio, quanto sit praeferendus honore, qui coelesti rege contempto eiusque neglecto mandato pro mulierculae cuiusdam affectu antiqui hostis non veretur se vinculis alligare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 2:7)
Ex re uulgata contemptus nausea surgit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 6:8)
Se celum terre conformat, cedrus ysopo, Ipse gigas nano, fumo lux, diues egeno, Egroto sanus, seruo rex, purpura sacco.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:10)
Cur alios humiles paupertas cogit, egenos Opprimit et solum lacrimis saciatur egestas;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:10)
Hec docet ut miseri lacrimas, incommoda, casus Iudicet esse suos, ne se putet esse beatum, Dum superesse uidet in multis unde dolendum, Deffendat uiduas, miseros soletur, egenos Sustentet, pascat inopes faueatque pupillos.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 24:3)
Gloria supplantat Murmur, Conuicia Laudes, Contemptum predatur Honor, Contagia Virtus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:14)
Esurit ergo satur, sitit ebrius, optat abundans Unus cuncta cupit, ipsoque cupidine pauper Efficitur, divesque foris, manet intus egenus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:4)
Non lacrymae, non mella precum, non ipsa perorat Pauperies hominum, quin foenore dives egenum Devoret, et tenuem miseri facit esse crumenam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:16)
Tantos etenim viros nobilissimos cum omni honore et religione episcopi et abbates sepelierunt, non modicam eleemosynarum largitionem pro salute animarum illorum dividentes egenis et mendicis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 58:6)
egenis vero, rebus exhaustis, etiam aquae, ut audistis, nimia erat defectio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 14:3)
Frange panem tuum esurienti, et egenos vagosque unduc in domum tuam;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 49:1)
Omnibus ergo benefacet maxime egenis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 52:12)
Quare Seneca, "Ferocissima cupiditaspestis est, que solet egenos facere quos capit, dum finem querendi noninvenit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 36:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION