라틴어 문장 검색

Peruagata est illa crudelis belli fortuna omnem ordinem, usque in infimae plebis supplicia descendit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Dementiae sit actio. Bello ciuili quaedam uirum secuta est; cum in diuersa parte haberet patrem et fratrem. uictis partibus suis et occiso marito uenit ad patrem; non recepta in domum dixit: quemadmodum tibi uis satisfaciam ? ille respondit: morere. suspen 4:9)
Passim iacent alimenta, quae rerum natura omnibus locis disposuit, sed haec velut caeci transeunt et omnes regiones pervagantur, maria traiciunt et, cum famem exiguo possint sedare, magno irritant.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 67:7)
Interim magnum miseriarum mearum solacium est videre misericordiam eius totum orbem pervagantem ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 79:3)
ferae cum vestigia catulorum consectatae sunt et silvas pervagatae, cum saepe ad cubilia expilata redierint, rabiem intra exiguum tempus extinguunt ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 38:3)
proin, quaeso, delicti huius mihi gratiam facias, quod aliquantisper mei meminens arentem venulam rarius flumini tuo misceo, tuam tubam totus qua patet 1 orbis iure venerabitur, quam constat geminata felicitate cecinisse, quando nec aemulum repperit nec aequalem, cum pridem aures et ora populorum me etiam circumferente pervagaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 10:1)
certe frater Volusianus, qui forte pergens in praedia Baiocassina totamque 1 provinciam Lugdunensem secundam pervagaturus, 2 expectationem nostram specie brevioris itineris elusit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Lucontio suo Salutem. 2:3)
tu iam, Tityre, rura post recepta myrtos et platanona pervagatus pulsas barbiton atque concinentes ora et plectra tibi modos resultant, chorda voce metro stupende psaltes:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 5:4)
at uero Caedualla, quamuis nomen et professionem haberet Christiani, adeo tamen erat animo ac moribus barbarus, ut ne sexui quidem muliebri, uel innocuae paruulorum parceret aetati, quin uniuersos atrocitate ferina morti per tormenta contraderet, multo tempore totas eorum prouincias debacchando peruagatus, ac totum genus Anglorum Brittaniae finibus erasurum se esse deliberans.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XX. 1:6)
Qui multa agens solertia, iuxta quod mihi presbyter, qui comes itineris illi et cooperator uerbi extiterat, referebat, erat enim religiosus et bonus uir, longe lateque omnia peruagatus, et populum et regem praefatum ad uiam iustitiae reduxit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXX. 1:1)
PULSUS est autem ab episcopatu suo Uilfrid, et multa diu loca peruagatus, Romam adiit, Brittaniam rediit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII.2)
sed silentium triste ac tacita maestitia ita defixit omnium animos ut prae metu quid relinquerent, quid secum ferrent deficiente consilio rogitantesque alii alios nunc in liminibus starent, nunc errabundi domos suas ultimum illud visuri pervagarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 309:1)
inde pervagati Samnium consules, maxime depopulato Atinate agro, Carvilius ad Cominium, Papirius ad Aquiloniam, ubi summa rei Samnitium erat, pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 566:1)
ea pervagata passim vox ut et hostes haud dubie pro victoribus et Romani pro victis essent fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 500:1)
huic ab Epicyde et Hannone Numidae dati auxiliares, cum quibus ita pervagatus est hostium agros, ita socios ad retinendos in fide animos eorum ferendo in tempore cuique auxilium adiit ut brevi tempore totam Siciliam impleret nominis sui, nec spes alia maior apud faventis rebus Carthaginiensium esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 599:1)
ipse, ut ei nuntiatum est aestum decedere, quod per piscatores Tarraconenses, nunc levibus cumbis, nunc, ubi eae siderent, vadis pervagatos stagnum, conpertum habebat facilem pedibus ad murum transitum dari, eo secum armatos quingentos duxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 643:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION