-
Has itaque urbes praefatas praetereuntes intactas, secunda, tertia et quarta feria in terminis et spatiosa planitie praenominata Caesareae Cornelii in regione Palaestinorum iter suum continuantes, quinta feria ad fluvium civitatis Rama vel Rames castra applicuerunt, et in crepidine alvei ejusdem fluvii tentoria ponentes pernoctare decreverunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 84:1)
-
Dux autem visa illorum audacia et repugnatione, et quia de omnibus suis non amplius quam septingenti equites secum remanserant, et quia instinctu et [0563B] suasu ejusdem comitis universi principes abierant, in littore maris viam continuantes, movit et ipse castra ab obsidione, via regia secus maritima usque ad civitatem Assur praecedentes comprimores consecutus.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 102:7)
-
Ad instar vero magnitudine prioris machinae altera haec machina facta et composita, muris civitatis in virtute loricatorum ac multitudine virorum et mulierum trans vallum applicata est, et in ejus coenaculis viri fortissimi et audaces ad pugnam civibus inferendam constituti sunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 10:5)
-
Nec mora, his quatuor conjunctis et conspiratis in Christi nomine ex admonitione Veneti ad omnem assultum urbis, viginti milites Tankradi in momento eis adjuncti sunt, unanimiter sic conspirati, ut ex machina hac compositam turrim urbis penetrare, aut certe ante eamdem turrim in eodem loco vellent deperire.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 48:8)
-
Sed nihil congregatas nationes metuens, iter inceptum continuare non dubito;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:8)
-
Post haec decreta et pacem compositam, rex Jerusalem secessit;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 91:10)
-
Qui precibus eorum satisfaciens, comitem S. Aegidii, qui erat ei privatus, cum quingentis Turcopolorum equitibus illis constituit, quatenus ejus conductu et ordinatione iter suum continuantes, provide agerent universa.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 14:2)
-
Dehinc per quindecim continuos dies viam suam continuantes, amplius in solitudines et loca inhabitabilia et horroris, per montana asperrima incedebant:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 22:1)
-
qui per Flaganiam iter continuabant;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 54:4)
-
videlicet ut sic per Antiochiam transiens, iter suum continuaret Jerusalem.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 64:3)
-
Post haec messis tempore imminente, brachium maris S. Georgii ex jussione et suasione imperatoris navigio superantes, in terram civitatis Nicomediae descenderunt et iter suum continuantes per amoena loca, quibus haec abundat regio, tentoria locaverunt duobus ibi diebus moram facientes.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 74:1)
-
Caeteri viam Jerusalem continuare decreverunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 84:8)
-
[0627C] Dum vero hi solum septingenti, pauca quidem manus, sed milites egregii et fortissimi, sic caedendo et hostium muros diruendo, penetrare conarentur, gens intolerabilis Azopart, quae in mediis millibus gentilium constituta erat, cum fustibus, in modum malleorum ferro et plumbo compositis, occurrerunt regi et suis, et non solum milites, sed etiam equos illorum in fronte et caeteris membris fortiter ferientes, gravi ictu eos a praelio absterrebant.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 8:2)
-
Mox universi de redemptione ejus audientes, gaudio et exsultatione repleti sunt, ejusque mandatum studiose adimplentes, pecuniam undecunque contractam et compositam ad locum praenominatum determinata die deferentes convenerunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 72:14)
-
Hi vero, agnita Boemundi fraudulentia et ejus recessione, imperatoris exorarunt clementiam, ut pacifice per [0672B] regnum ejus usque in Jerusalem viam eos continuare permitteret.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 88:4)