라틴어 문장 검색

Continuo sine mora Rotholdns, miles acerrimus, videns quia ars et flamma Sarracenorum invaluit, machinaque cum inhabitatoribus suis humi procubuit, a moenibus urbis, in quae a machina descenderat ante incendium una cum Petro Longobardo, [0570C] milite praeclaro, celeri pede desiliit, quod nullum eis auxilium ferebatur, et in vallo juxta muros constiterunt illaesi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 8:1)
Qui continuo accitis undique viribus equitum et peditum, in terram Damascenorum adversus interfectores fratrum descendit, per dies quindecim terram et regiones depopulatus, nemine sibi resistente.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 34:8)
Christiani tandem milites, pro Christo mori non diffidentes, imperterriti stabant, omnem angustiam sufferentes per diem et noctem, donec scuta eorum flammis concremata, fundibulis conquassata, ferreis sudibus perforata, grandi laesura pervideri potuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 48:12)
Turci quidem haec audientes et continuo exsurgentes, omnibus suis in tubis et buccinis expergefactis et convocatis, sicut sunt viri semper vigiles in caede inimicorum, primo diluculo adfuerunt in tentoriis Christianorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 38:1)
Continuo Sarraceni ac Arabes ab equis descendentes, capitaque occisorum amputantes, secum [0640C] Ascalonem in signum victoriae detulerunt ut, his visis, cives ad quidpiam audendum animarentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 60:5)
Qui cum accepisset buccellam, exivit continuo (Ibid.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:24)
Non solum exivit, sed continuo, et nocte exivit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:27)
ne si continuo vindicatum esset in reum, homines quoque in vindicando nullam patientiam moderationemque servarent, sed statim reos supplicio darent.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:2)
Qui enim calet, continuo movetur et perturbatur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 28장 3:3)
est enim miser morbo comitiali ita confectus, ut ter an quater die saepe numero sine ullis cantaminibus corruat omniaque membra conflictationibus debilitet, facie ulcerosus, fronte et occipitio conquassatus, oculis hebes, naribus hiulcus, pedibus caducus.
(아풀레이우스, 변명 41:7)
"His editis involat eam vestemque plurifariam diloricat, capilloque discisso et capite conquassato graviter affligit, et accepto frumento et hordeo et milio et papavere et eicere et lente et faba commixtisque acervatim confusis in unum grumulum sic ad illam:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:75)
tunc spretis atque calcatis divinis numinibus in vicem certae religionis mentita sacrilega praesumptione dei, quem praedicaret unicum, confictis observationibus vacuis fallens omnes homines et miserum maritum decipiens matutino mero et continuo stupro corpus manciparat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 14:5)
non enim ovum, quod scimus illud, sed pinnis et unguibus et oculis et voce etiam perfectum edidit pullum, qui matrem suam coepit continuo comitari.
(아풀레이우스, 변신, 9권 30:16)
Magnus denique continuo clamor exortus est, et emensis protenus scalis iniecta manu quidam me velut captivum detrahunt.
(아풀레이우스, 변신, 9권 39:4)
Ergo missus continuo furcifer venenum praesentarium comparat, idque vino diligenter dilutum insontis privigni praeparat exitio.
(아풀레이우스, 변신, 10권 4:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION