라틴어 문장 검색

Studebat quoque in iudiciis etiam propter nobilium et ignobilium suorum utilitatem, qui saepissime in contionibus comitum et praepositorum pertinacissime inter se dissentiebant, ita ut pene nullus eorum, quicquid a comitibus et praepositis iudicatum fuisset, verum esse concederet.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 106 111:1)
Sed Papiam legem invenimus, qua cavetur ut pontificis maximi arbitratu virgines e populo viginti legantur sortitioque in contione ex eo numero fiat et cuius sors virginis ducta erit, ut eam pontifex maximus capiat eaque Vestae fiat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 12:1)
Atque id dicitur non in tantum neque in plebe vulgaria, sed in foro, in comitio, apud tribunalia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 3:1)
Quod Demosthenes etiamtum adulescens, cum Platonis philosophi discipulus foret, audito forte Callistrato rhetore in contione populi, destitit a Platone et sectatus Callistratum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIII 1:1)
STATUA Romae in comitio posita Horatii Coclitis, fortissimi viri, de caelo tacta est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, V 2:1)
Tum contio universa, quae ad sententiam de Scipione ferendam convenerat, relicto tribuno, Scipionem in Capitolium comitata atque inde ad aedes eius cum laetitia et gratulatione sollemni prosecuta est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVIII 6:1)
nam comitia arbitris pontificibus praebentur, quae curiata appellantur, aetasque eius qui adrogare vult, an potius gignundis idonea sit, bonaque eius qui adrogatur ne insidiose adpetita sint consideratur, iusque iurandum a Q. Mucio pontifice maximo conceptum dicitur, quod in adrogando iuraretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 7:1)
quoniam et cum feminis nulla comitiorum communio est et tutoribus in pupillos tantam esse auctoritatem potestatemque fas non est, ut caput liberum fidei suae commissum alienae dicioni subiciant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 11:2)
Sed, ubi ista pacificatio perpetrari nequivit, verba a plerisque Rodiensibus in contionibus eorum ad populum facta sunt, ut, si pax non fieret, Rodienses regem adversus populum Romanum adiutarent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 4:1)
Denique Licinius tribunus plebi perduellionis ei diem dixit et comitiis diem a M. Marcio praetore peposcit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IX 10:3)
Verba haec sunt Metelli Adversus C. Manlium, tribunum plebis, a quo apud populum in contione lacessitus iactatusque fuerat dictis petulantibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XI 3:1)
PHILIPPUS, Amyntae filius, terrae Macedoniae rex, cuius virtute industriaque Macetae locupletissimo imperio aucti gentium potiri coeperant et cuius vim atque arma toti Graeciae cavenda metuendaque inclitae illae Demosthenis orationes contionesque vocificant - is Philippus, cum in omni fere tempore negotiis belli victoriisque adfectus exercitusque esset, a liberali tamen Musa et a studiis humanitatis numquam afuit, quin lepide comiterque pleraque et faceret et diceret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, III 2:1)
Potest autem videri consulta elegantia mutasse verbum, cum in castris et in exercitu multa fieret, non in comitio nec ad populum diceretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 8:1)
Urbes insulasque omnis pro agro Illyrio esse, aliter etiam dici pro aede Castoris, aliter pro rostris, aliter pro tribunali, aliter pro contione atque aliter tribunum plebis pro potestate intercessisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, III 3:4)
Atque illi, ubi voce praeconis renuntiati sunt, ibidem in campo statim, nondum dimissa contione, ultro uterque et pari voluntate coniuncti complexique sunt, exque eo die et in ipsa censura et postea iugi concordia fidissime amicissimeque vixerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VIII 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION