라틴어 문장 검색

uno interim contenti simus exemplo C. Gracchi, praecipui suorum temporum oratoris, cui contionanti consistens post eum musicus fistula, quam τονάριον vocant, modos, quibus deberet intendi, monstrabat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 358:4)
qui bona paterna consumpserit, ne contionetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 317:2)
an sit crudelis, ut Labieni in Rabirium lege perduellionis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 308:2)
ex meretrice natus ne contionetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 219:2)
Contionatus est tamen et egit dis gratias, quod compos voti factus esset ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 74:4)
Quid est ergo, quare tale otium non conveniat viro bono, per quod futura saecula ordinet nec apud paucos contionetur, sed apud omnis omnium gentium homines, quique sunt quique erunt ?
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 37:5)
et qui non crediderant uicti sunt sponsione et hoc de sponsione forsitan uenerat ut auderet inpudicus contionari.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Raptus in veste muliebri.10)
cum contionari uellet accusator, a magistratu prohibitus agit iniuriam.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fur accusator proditionis.3)
seu te conspicuis gradibus venerabilis arae contionaturum plebs sedula circumsistit, expositae legis bibat auribus ut medicinam:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum35)
cui si exanimis tui quoque puncta tribuantur, aeque gratum mihi ac si me in comitio vel inter rostra contionante ad sophos meum non modo lati clavi sed tribulium quoque fragor concitaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 7:3)
ubi te inter spiritales regulas vel forenses medioximum quiddam contionantem, quippe utrarumque doctissimum disciplinarum, pariter erectis sensibus auribusque curvatis ambiebamus, hinc parum factitantem desiderio nostro, quia iudicio satisfeceras.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 5:3)
Dispositiones etiam dei et tunc prophetis contionantibus exceperunt1 et nunc lectionibus resonantibus carpunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 8:8)
rex, ne ipse tam tristis ingratique ad volgus iudicii ac secundum iudicium supplicii auctor esset, concilio populi advocato duumviros, inquit, qui Horatio perduellionem iudicent, secundum legem facio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 272:4)
duumviri perduellionem iudicent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 273:2)
qui se absolvere non rebantur ea lege ne innoxium quidem posse, cum condemnassent, alter ex iis P. Horati, tibi perduellionem iudico, inquit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 274:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION