라틴어 문장 검색

cuius si essemus et auctoritatem et consilium secuti, togati potius potentiam quam armati victoriam subissemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 1 9:6)
accessit eo ut milites eius, cum Lepidus contionaretur, improbi per se, corrupti etiam per eos qui praesunt, Canidios Rufrenosque et ceteros quos cum opus erit scietis, conclamarent viri boni pacem se velle neque esse cum ullis pugnaturos duobus iam consulibus singularibus occisis, tot civibus pro patria amissis, hostibus denique omnibus iudicatis bonisque publicatis ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 21 5:1)
quod, cum Lepidus contionaretur atque omnibus scriberet se consentire cum Antonio, maxime contrarium fuit ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 31 4:4)
at etiam de te contionatur, nec impune ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 22 1:2)
tu idem mihi supplicationem decrevisti togato non ut multis re p. bene gesta sed ut nemini re p. conservata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 15:5)
C. Cato contionatus est comitia haberi non siturum si sibi cum populo dies agendi essent exempti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 7:10)
ipse vero quem ad modum composito et dilibuto capillo passim per forum volitet cum magna caterva togatorum videtis, iudices;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 46장 3:1)
Quae cum ita sint, magna tamen eloquentia est utendum atque ita velut superiore e loco contionandum, ut homines mortem vel optare incipiant vel certe timere desistant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 115:14)
idemque cum in communibus suggestis consistere non auderet, contionari ex turri alta solebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 59:3)
Sunt enim omnes togati et urbani;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 30 4:1)
"temptavit Geticus nuper delere tyrannus Italiam patrio veniens iuratus ab Histro has arces aequare solo, tecta aurea flammis solvere, mastrucis proceres vestire togatos;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2239)
uno interim contenti simus exemplo C. Gracchi, praecipui suorum temporum oratoris, cui contionanti consistens post eum musicus fistula, quam τονάριον vocant, modos, quibus deberet intendi, monstrabat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 358:4)
qui bona paterna consumpserit, ne contionetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 317:2)
ex meretrice natus ne contionetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 219:2)
'" Sed Clotho ego mehercules inquit pusillum temporis adicere illi volebam, dum hos pauculos, qui supersunt, civitate donaret (constituerat enim omnes Graecos, Gallos, Hispanos, Britannos togatos videre) sed quoniam placet aliquos peregrinos in semen relinqui et tu ita iubes fieri, fiat.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION