라틴어 문장 검색

"Sed prior Tlepolemus iaculum, quod gerebat, insuper dorsum bestiae contorsit:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:30)
At ille diu capite quassanti
(아풀레이우스, 변신, 8권 7:3)
"At ego misera pernox et per diem lanificio nervos meos contorqueo, ut intra cellulam nostram saltem lucerna luceat."
(아풀레이우스, 변신, 9권 5:8)
Reddite igitur animas, quas truculenta vestra manus, contorsit, et, sicuti a nobis vester Hercules redhibetur, sic etiam a vobis tantorum animae reddantur.
(아우구스티누스, 편지들, 16. (A. D. 399 Epist. L) Ductoribus Ac Principibus Vel Senioribus Coloniae Sufetanae Augustinus Episcopus11)
Nam qui fertur et rapsatur atque huc atque illuc distrahitur, is vexari proprie dicitur, sicuti taxare pressius crebriusque est quam tangere, unde id procul dubio inclinatum est, et iactare multo fusius largiusque est quam iacere, unde id verbum traductum est, et quassare quam quatere gravius violentiusque est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 6:5)
Verum rex in fortunae suae supputatione et calculis iudicio suo magnopere falsus est, qua per multos annos continuos variis fluctibus et tempestatibus agitata est et quassata.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 24:4)
Nonnullos tamen reperies quibus ingenia sua obdormiscere videbuntur, nisi acutum aliquem et mordacem sarcasmum in quempiam contorserint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 1:11)
ut vertice constitit Haemi femineasque togas pressis conspexit habenis, subrisit crudele pater cristisque micantem quassavit galeam;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:63)
quassatis cupio tellurem figere rostris.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:326)
marcentes cupio quassare coronas et vibrare faces et noctem ducere ludo.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae56)
an vicina mihi quassatis faucibus Aetna protulit Enceladum?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:105)
qualis Cybeleia quassans Hyblaeus procul aera senex revocare fugaces tinnitu conatur apes, quae sponte relictis descivere favis, sonituque exhaustus inani raptas mellis opes solitaeque oblita latebrae perfida deplorat vacuis examina ceris.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:107)
insedit nigra cervice gementum et fixum dea quassat ebur penitusque cruentis stirpibus avulsis patulos exarmat hiatus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:174)
Hanc ergo fecundam partem consuluit, qui contorquet malleolum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 4:1)
quare quassato corpore neque frigora neque aestus facile tolerabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 81장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION