라틴어 문장 검색

Nos certe cogitationem suscepimus et curam adhibuimus, ut quae a nobis proponentur non tantum vera essent, sed etiam ad animos hominum (licet miris modis occupatos et interclusos) non incommode aut aspere accederent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 11:2)
Verum de experiendi viis, quae non minus quam viae judicandi obsessae sunt et interclusae, postea dicemus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:14)
Itaque jam tandem huc res rediit, ut via vera non tantum deserta, sed etiam interclusa et obstructa sit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 188:4)
Denique invenias, ex quorundam theologorum imperitia, aditum alicui philosophiae, quamvis emendatae, pene interclusum esse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:1)
Manifestum est enim, quoad radios opticos, prout fabricatur speculum in densitate inaequali respectu medii et laterum, ita apparere simulachra magis diffusa aut magis contracta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 80:4)
ut in ventis et follibus et flatu oris contracti.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 116:7)
2. Per ignem communem, et maxime per ignes subterraneos (qui remotissimi sunt, et plurimum intercluduntur a radiis coelestibus), rejice naturam coelestem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 198:1)
at aer ille expansus aquam deprimit, contractus attollit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 393:7)
si in aula sua copiose, in equili contractior sit, et sic de similibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:17)
Neque rursus quis animo comprehenderit innumera quae sequentur mala, si contractus illi, mutui dati et accepti, convellantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 5:13)
Atque insuper notandum est mercaturam, cum sit omnium maxime lucrosa, foenus ad proportionem bene magnam ferre posse, alios contractus minime.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 6:8)
Namque unitas, quae prima est, duobus subsequentibus sola est unitate contractior;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 15:5)
Inter hos autem velut inter inaequales intemperantias medii temperamentum limitis sortitus est ille numerus, qui perfectus dicitur, virtutis scilicet aemulator, qui nec supervacua progressione porrigitur, nec contracta rursus deminutione remittitur, sed medietatis obtinens terminum suis aequus partibus nec crassatur abundantia, nec eget inopia, ut vj vel xxviiij.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Alia partitio paris secundum perfectos, inperfectos et ultra quam perfectos 3:1)
Haec dixit oculosque meos fletibus undantes contracta in rugam ueste siccauit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IV 1:13)
Quod ubi Caesar conspexit, Labienum ab suis copiis longius iam abscessisse, equitatus sui alam sinistram ad intercludendos hostes immisit.
(카이사르, 아프리카 전기 39:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION