라틴어 문장 검색

flagrant ac micant oculi, multus ore toto rubor exaestuante ab imis praecordiis sanguine, labra quatiuntur, dentes comprimuntur, horrent ac surriguntur capilli, spiritus coactus ac stridens, articulorum se ipsos torquentium sonus, gemitus mugitusque et parum explanatis vocibus sermo praeruptus et conplosae saepius manus et pulsata humus pedibus et totum concitum corpus" magnasque irae minas agens," foeda visu et horrenda facies depravantium se atque intumescentium - nescias utrum magis detestabile vitium sit an deforme.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 5:1)
contrectat et componit et ferro admovet;
(세네카, Thyestes 709:1)
te ergo, norma morum, te, columna virtutum, te, si blandiri reis licet, vera, quia sancta, dulcedo, despicatissimi vermis ulcera digitis exhortationis contrectare non piguit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 4:3)
quotiens te votui Argyrippum filium Demaeneti compellare aut contrectare, conloquive aut contui?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 131)
Te compellare et complecti et contrectare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 2163)
Edepol ne tibi illud possum festivom dare, siquidem potes esse te pati in lepido loco, in lecto lepide strato lepidam mulierem complexum contrectare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 3133)
tune hic amator audes esse, hallex viri, aut contrectare quod mares homines amant?
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 549)

SEARCH

MENU NAVIGATION