라틴어 문장 검색

et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri, ad confligendum venientibus undique Poenis, omnia cum belli trepido concussa tumultu horrida contremuere sub altis aetheris auris, in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum omnibus humanis esset terraque marique, sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti, scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum, accidere omnino poterit sensumque movere, non si terra mari miscebitur et mare caelo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 22:2)
Avulsae cecidere manus, exsectaque lingua Palpitat, et muto vacuum ferit aera motu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:78)
Tunc omnis palpitat artus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:4)
horrescunt contremiscunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1991)
"Eorum magorum et eloquio et negotio primus Hostanes et verum deum merita maiestate prosequitur et angelos, id est ministros et nuntios, dei sedem tueri eiusque venerationi novit adsistere, ut et nutu ipso et vultu domini territi contremescant."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:23)
"Idem Aegyptii cum plerisque vobis non magis Isidem quam ceparum acrimonias metuunt, nec Serapidem magis quam strepitus per pudenda corporis expressos contremescunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:17)
iam vero venae et arteriae micare non desinunt quasi quodam igneo motu, animadversumque saepe est cum cor animantis alicuius evolsum ita mobiliter palpitaret ut imitaretur igneam celeritatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 24:4)
Equidem et in vobis animum advertere soleo et in me ipso saepissime experior, ut et exalbescam in principiis dicendi et tota mente atque artubus omnibus contremiscam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 121:2)
praeessem, vidisse in quiete, cum tu equo advectus ad quandam magni fluminis ripam provectus subito atque delapsus in flumen nusquam apparuisses, me contremuisse timore perterritum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 86:5)
me, cum Asiae proconsul praeessem, vidisse in quiete, cum tu equo advectus ad quandam magni fluminis ripam provectus subito atque delapsus in flumen nusquam apparuisses, me contremuisse timore perterritum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 86:3)
Cum vero ad ipsius Caesaris nomen veni, toto corpore contremesco non poenae metu, sed illius iudici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 7 4:1)
Et haec quidem virilis et paene auribus meis familiaris animum palpitantem percussit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 100:15)
utque salire solet mutilatae cauda colubrae, palpitat et moriens dominae vestigia quaerit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 43:5)
Dixit, et obliquos dum telum librat in ictus, contremuit gemitumque dedit Deoia quercus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 78:1)
sed maesta postquam civitas vulnus novi hausit doloris, heu, supremum palpitat:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium38)

SEARCH

MENU NAVIGATION