라틴어 문장 검색

"Ad haec ego insperato lucro diffusus in gaudium et in aureos refulgentes, quos identidem manu mea ventilabam attonitus, Immo inquam Domina, de famulis tuis unum putato, et quotiens operam nostram desiderabis, fideliter impera."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:46)
Nam cum ad te dictarem hanc epistulam, te ipsum animo contuebar, te utique absente atque nesciente, et quo modo possis his verbis moveri, secundum notitiam quae mihi de te inest, imaginabar;
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 2:5)
Quis autem hoc totum, quod non dicendo dicere conatus sum et dicendo non dicere, quis hoc possit serenissima et sincerissima mente contueri eoque contuitu beatitudinem ducere, atque in id quod intuetur, deficiens quodam modo se oblivisci et pergere in illud, cuius visione sibi vilis est, quod est inmortalitate indui et obtinere aeternam salutem, per quam me salutare dignamini - quis hoc possit, nisi qui omnes superbiae suae toros inanes peccata sua confitens complanaverit seque substraverit mitem atque humilem ad excipiendum doctorem deum?
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 5:4)
Homo Androclus inter illa tam atrocis ferae blandimenta amissum animum recuperat, paulatim oculos ad contuendum leonem refert.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 14:1)
Et, ut refulsit sol in clipeos aureos et aereos, resplenduerunt montes ab eis et resplenduerunt sicut lampades ignis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장39)
Utque hoc factum est, et tempus transiit, et sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장22)
quod ut factum est, flamma accensa est, sed a lumine, quod refulsit ex altari, consumpta est.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장32)
Sed quod dicam non minus ad contuendum patet.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:16)
Ipsum quoque hominem aliter sensus, aliter imaginatio, aliter ratio, aliter intellegentia contuetur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 4:1)
supergressa namque uniuersitatis ambitum ipsam illam simplicem formam pura mentis acie contuetur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 4:5)
Neque enim sensus aliquid extra materiam ualet uel uniuersales species imaginatio contuetur uel ratio capit simplicem formam;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 4:8)
Atqui deus ea futura quae ex arbitrii libertate proueniunt praesentia contuetur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:6)
13. Et refulsit inter istos cum parte exercitus
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM49)
mox vera fides numenque refulsit.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:151)
sic ducis adspectu cuncti stupuere rebelles, inque uno principes Latiumque et tota refulsit Roma viro.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:140)

SEARCH

MENU NAVIGATION