라틴어 문장 검색

tu velim litteras Cephalioni des de omnibus rebus actis, denique etiam de sermonibus hominum, nisi plane obmutuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 19 8:2)
'de me' inquit 'semper populus Romanus, semper omnes gentes loquentur, nulla umquam obmutescet vetustas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 35장 4:1)
a nobis homo audacissimus Catilina in senatu accusatus obmutuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 37장 2:3)
pallor rubor titubatio, si qua alia signa conturbationis et conscientiae, praeterea restinctus ignis, gladius cruentus ceteraque quae suspicionem facti possunt movere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 12장 2:6)
videsne, ut obmutuerit non sedatus corporis, sed castigatus animi dolor?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 50:11)
sub metum autem subiecta sunt pigritia, pudor, terror, timor, pavor, exanimatio, conturbatio, formido, voluptati malivolentia laetans malo alieno, delectatio, iactatio et similia, lubidini ira, excandescentia, odium, inimicitia, discordia, indigentia, desiderium et cetera eius modi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 16:2)
tum pavor sapientiam omnem mi exanimato expectorat, exanimationem metum subsequentem et quasi comitem pavoris, conturbationem metum excutientem cogitata, formidinem metum permanentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 19:2)
Quem ad modum, cum sanguis corruptus est aut pituita redundat aut bilis, in corpore morbi aegrotationesque nascuntur, sic pravarum opinionum conturbatio et ipsarum inter se repugnantia sanitate spoliat animum morbisque perturbat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 22:3)
est autem quaedam animi sanitas, quae in insipientem etiam cadat, cum curatione et purgatione medicorum conturbatio mentis aufertur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 30:5)
Nuper ventosa istaec et enormis loquacitas Athenas ex Asia commigravit animosque iuvenum ad magna surgentes veluti pestilenti quodam sidere afflavit, semelque corrupta regula eloquentia stetit et obmutuit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 2:8)
obmutuit illa dolore, et pariter vocem lacrimasque introrsus obortas devorat ipse dolor, duroque simillima saxo torpet et adversa figit modo lumina terra, interdum torvos sustollit ad aethera vultus, nunc positi spectat vultum, nunc vulnera nati vulnera praecipue, seque armat et instruit iram."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 46:5)
haec ait, et varios iubet obmutescere cantus, organa, sambucas, citharas calamosque tubasque.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 357)
obicis aeterno Domino quod lubricus ad nos venerit, adsimulans aliud quam verus habebat, obmutesce, furor;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3325)
Obmutui.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 541)
Obmutuit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 531)

SEARCH

MENU NAVIGATION