라틴어 문장 검색

OPINIO vetus falsa occupavit et convaluit, Pythagoram philosophum non esitavisse ex animalibus, item abstinuisse fabulo, quem Graeci κύαμον appellant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XI 2:1)
Novum refrigerare, vetus calefacere, medium esse prandium caninum?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 15:4)
Cum igitur medium vinum appellasset, quod neque novum esset neque vetus - et plerumque homines ita loquantur, ut omne vinum aut novum esse dicant aut vetus - nullam vim habere significavit neque novi neque veteris quod medium esset, et idcirco pro vino non habendum, quia neque refrigeraret neque calefaceret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 18:1)
Refrigerare id dicit quod Graece ̔ψύχειν' dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 18:2)
Sed in febris laudibus etiam Platonem produxit, quem scripsisse ait qui quartanam passus convaluerit viresque integras recuperaverit, fidelius constantiusque postea valiturum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XII 4:1)
at aqua tepida immissa in aquam ferventem refrigerat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 174:3)
Etenim viola, rosa sicca, lactuca, et hujusmodi benedicta sive benigna, per vapores suos amicos et moderate refrigerantes, invitant spiritus ut se uniant, et ipsorum acrem et inquietum motum compescunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 483:11)
Fontes quod attinet, magno sunt illi ornamento et refrigero.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 6:2)
Et posuerunt illic gentem peccatricem, viros iniquos, et convaluerunt in ea;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장34)
Unde Ptolemaeus, excipiens seorsum in quoddam atrium columnatum quasi refrigerandi gratia regem, deduxit a sententia.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장46)
Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Deum et convaluerunt animis non solum homines, sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장9)
Dum haec ita fierent, rex Iuba cognitis Caesaris difficultatibus copiarumque paucitate non est visum dari spatium convalescendi augendarumque eius opum.
(카이사르, 아프리카 전기 25:1)
ex quibus qui hoc spatio dierum convaluerant, circiter CCC, sub vexillo una mittuntur; magna praeterea multitudo calonum, magna vis iumentorum, quae in castris subsederant, facta potestate sequitur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 36장3)
perpetuum in omnibus non est, cum potius naturale sit potione aestuantem stomachum refrigerari, frigentem calefieri.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장25)
calidus refrigerare, frigidus calefacere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장53)

SEARCH

MENU NAVIGATION