라틴어 문장 검색

At pius Aeneas, per noctem plurima volvens, ut primum lux alma data est, exire locosque explorare novos, quas vento accesserit oras, qui teneant, nam inculta videt, hominesne feraene, quaerere constituit, sociisque exacta referre Classem in convexo nemorum sub rupe cavata arboribus clausam circum atque horrentibus umbris occulit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 21:1)
In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet, semper honos nomenque tuum laudesque manebunt, quae me cumque vocant terrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 34:17)
taedet caeli convexa tueri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 19:2)
Spelunca alta fuit vastoque immanis hiatu, scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris, quam super haud ullae poterant impune volantes tendere iter pennis - talis sese halitus atris faucibus effundens supera ad convexa ferebat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 10:2)
Has omnes, ubi mille rotam volvere per annos, Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno, scilicet immemores supera ut convexa revisant, rursus et incipiant in corpora velle reverti."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 28:12)
Atque ea per campos aequo dum Marte geruntur, promissi dea facta potens, ubi sanguine bellum imbuit et primae commisit funera pugnae, deserit Hesperiam et caeli convexa per auras Iunonem victrix adfatur voce superba:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 23:1)
Tum breviter super adspectans convexa precatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 11:20)
Furta paro belli convexo in tramite silvae?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 18:10)
Aspice convexo nutantem pondere mundum, terrasque tractusque maris caelumque profundum!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.28)
patria est illi quodcumque suprema et universa circuitu suo cingit, hoc omne convexum, intra quod iacent maria cum terris, intra quod aer humanis divina secernens etiam coniungit, in quo disposita tot lumina in actus suos excubant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 21:5)
non umquam amplius convexa tetigit supera qui mersus semel adiit silentem nocte perpetua domum.
(세네카, 파이드라 3:14)
magis magisque concussi labant convexa caeli;
(세네카, Thyestes 1014:1)
mox turba vagorum semideum et summis cognati nubibus Amnes et compressa metu servantes murmura Venti aurea tecta replent, mixta convexa deorum maiestate tremunt, radiant maiore sereno culmina et arcano florentes lumine postes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권69)
tuque, o spectate palaestris omnibus et nuper Nemeaeo in pulvere felix, Alcidama, primis quem caestibus ipse ligarat Tyndarides, nitidi moriens convexa magistri respicis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권221)
Stygias rupisse catenas Iapetum aut vinctam supera ad convexa levari Inarimen Aetnamve putes, pudet ista timere caelicolas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권424)

SEARCH

MENU NAVIGATION