라틴어 문장 검색

Quis omnia in uno mersa et materia inerti convoluta discreverit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 19:4)
Isti cum omnia concuterent, concutiebantur turbinum more, qui rapta convolvunt, sed ipsi ante volvuntur et ob hoc maiore impetu incurrunt, quia nullum illis sui regimen est ideoque cum multis fuerunt malo, pestiferam illam vim, qua plerisque nocuerunt, ipsi quoque sentiunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 67:1)
sua quisque mittit tela et infesti fretum emoliuntur, turbo convolvit mare:
(세네카, 아가멤논 10:25)
fert laeva semustas faces turgentque pallentes genae et vestis atri funeris exesa cingit ilia, strepuntque nocturni metus et ossa vasti corporis corrupta longinquo situ palude limosa iacent.
(세네카, 아가멤논 13:33)
Haec ait et turpi convolvens stamina fuso abrupit stolidae regalia tempora vitae.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:18)
Memini aliquando cum recitaret historiam, magnam partem illum libri conuoluisse et dixisse:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 8:1)
at ille medias inter exurgens faces, semiustus ac laniatus, intrepidum tuens:
(세네카, Hercules Oetaeus 25:28)
semiustus abigis, Tantali vocem excipe properantis ad vos:
(세네카, Thyestes 83:1)
convolve mundum, bella ventorum undique
(세네카, Thyestes 1102:1)
semusta at ille tecta vel saxum imminens
(세네카, Troades 1116:1)
quas tu lacrimas ut parens omnium super aedes incendio prorutas et domicilia semiusta fudisti!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Constantio suo salutem 1:5)
et ego istic inter semiustas muri fragilis clausus angustias belli terrore contigui desiderio de vobis meo nequaquam satisfacere permittor.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 1:2)
"en clipei fragmen semiustaque nosco cingula, frater erat!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권215)
se populare incendium priore consulatu semustum effugisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 494:1)
inventurum in semusto foro consulem vestigia sceleris Campanorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 393:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION