라틴어 문장 검색

Schemate nec dubio, sed aperte nominat illam, Quam recipit sexto mense superba Venus, Custodem medio statuit quam vilicus horto, Opposita spectat quam proba virgo manu.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXVIII9)
Non dixi, Coracine, te cinaedum:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLIII1)
Si dixi, Coracine, te cinaedum, Iratam mihi Pontiae lagonam, Iratum calicem mihi Metili:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLIII3)
Hoc leve et pusillum, Quod notum est, quod et ipse non negabis, Dixi te, Coracine, cunnilingum.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLIII6)
Duae sorores, illa nigra et haec rufa, Croti choraulae vilicique sunt Carpi.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXXIX10)
Quod semper casiaque cinnamoque Et nido niger alitis superbae Fragras plumbea Nicerotiana, Rides nos, Coracine, nil olentis:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LV1)
Quidquid vilicus Umber aut colonus Aut rus marmore tertio notatum Aut Tusci tibi Tusculive mittunt, Id tota mihi nascitur Subura.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXI4)
Ficosa est uxor, ficosus et ipse maritus, Filia ficosa est et gener atque nepos, Nec dispensator nec vilicus ulcere turpi Nec rigidus fossor, sed nec arator eget.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXI1)
O ianitores vilicique felices!
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXX11)
Marri, quietae cultor et comes vitae, Quo cive prisca gloriatur Atina, Has tibi gemellas barbari decus luci Conmendo pinus ilicesque Faunorum Et semidocta vilici manu structas Tonantis aras horridique Silvani, Quas pinxit agni saepe sanguis aut haedi, Dominamque sancti virginem deam templi, Et quem sororis hospitem vides castae Martem mearum principem Kalendarum, Et delicatae laureum nemus Florae, In quod Priapo persequente confugit.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCII1)
te noster vilicus horret, Te dispensator, te domus ipsa pavet.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXIX4)
Dispensat pueris rogatque longos Levis ponere vilicus capillos.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XVIII9)
Princeps Niliaci raperis, coracine, macelli:
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXXXV Coracinus1)
itaque ait Aristoteles, cum sublatis in Sicilia tyrannis res privatae longo intervallo iudiciis repeterentur, tum primum, quod esset acuta illa gens et controversia natura, artem et praecepta Siculos Coracem et Tisiam conscripsisse - nam antea neminem solitum via nec arte, sed accurate tamen et descripte plerosque dicere - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 12장 2:1)
ita enim instituisse et vilicis imperavisse, ut omnia praeberentur, quicumque Laciades in villam suam devertisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 85:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION