라틴어 문장 검색

corniger Arcadii vacuam pastoris in aulam dux aries saturas ipse reduxit oves;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1318)
Corniger inde novi fit Ganges pompa triumphi;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem22)
iam creditur uni sanctarum digestus opum partaeque per omnis divitiae populos magnique impendia mundi, quicquid ab auriferis eiectat Hiberia fossis, Dalmatico quod monte nitet, quod messibus Afris verritur, aestiferi quicquid terit area Nili, quodque legit mersus pelagi scrutator Eoi, et Lacedaemonii pecuaria culta Galaesi perspicuaeque nives Massylaque robora et Indi dentis honos:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum38)
"tuque o cunctis insuete domari solibus, aeternae largitor corniger undae, laetus eas, quacumque domo gelida ora resolvis immortale tumens;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권379)
Quaerere templorum regem vix coeperat ales Maenalius, tremit ecce solum et mugire refractis corniger Hebrus aquis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권23)
"quin et cornigeri vatis nemus atque Molosso quercus anhela Iovi Troianaque Thymbra tacebit, ipsi amnes ipsaeque volent arescere laurus, ipse nihil certum sagis clangoribus aether praecinet, et nulla ferientur ab alite nubes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권104)
At si, pro dulci reditu quaecumque uouentur, audiat auersa non meus aure deus, nec me regna iuuant nec Lydius aurifer amnis nec quas terrarum sustinet orbis opes.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 312)

SEARCH

MENU NAVIGATION