라틴어 문장 검색

inde corna, ut templum, templa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6495)
ita enim dicunt το` ὄστρεον και` τα` ὄστρεα. 'ostriferi' autem, quod ibi pluri- mum ostreorum sit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 20710)
hoc autem etiam ante Lucullum erat in Italia, sed durum, et cornum appellabatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 184)
lapidosa corna dura:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 341)
alibi "lapidosaque corna dant rami".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 342)
nam et musculorum iecuscula bruma dicuntur augeri, et puleium aridum florescere brumali ipso die, et inflatas rumpi vesiculas, et semina malorum, quae in iis mediis inclusa sint, in contrarias partis se vertere, iam nervos in fidibus aliis pulsis resonare alios, ostreisque et conchyliis omnibus contingere, ut cum luna pariter crescant pariterque decrescant, arboresque ut hiemali tempore cum luna simul senescente, quia tum exsiccatae sint, tempestive caedi putentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 47:8)
ostreisque et conchyliis omnibus contingere, ut cum luna pariter crescant pariterque decrescant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 47:11)
ita ego, qui me ostreis et murenis facile abstinebam, a beta et a malva deceptus sum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 26 2:4)
Itaque quisquis nascitur illo signo, multa pecora habet, multum lanae, caput praeterea durum, frontem expudoratam, cornum acutum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 39:12)
Consternati nos insolentia ebriorum intentavimus oculos in proeliantes notavimusque ostrea pectinesque e gastris labentia, quae collecta puer lance circumtulit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 70:13)
At tu apud nescio quem ostrea vulvas echinos Gaditanas maluisti.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 15 3:1)
quaeque suos curvant matura cydonia ramos, cornaque adhuc nostris non satis apta cibis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 147:1)
prisca dea est aliturque cibis, quibus ante solebat, nec petit ascitas luxuriosa dapes, piscis adhuc illi populo sine fraude natabat, ostreaque in conchis tuta fuere suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권120)
contentique cibis nullo cogente creatis arbuteos fetus montanaque fraga legebant cornaque et in duris haerentia mora rubetis et quae deciderant patula Iovis arbore glandes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 15:8)
Pavet haec litusque ablata relictum respicit, et dextra cornum tenet, altera dorso imposita est;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 69:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION