라틴어 문장 검색

Deus tamen qui illumet illius subditos de eadem et non de diversa materia creavit, eius immoderatamdiu passus nequitiam multimodis correptionibus ut converteretur admonuit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 172:18)
Is pro delectamento habebat, os hominis liberi manus suae palma verberare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 14:3)
COMOEDOS quispiam et tragoedos et tibicines dives adulescens, Tauri philosophi discipulus, ut liberos homines in deliciis atque in delectamentis habebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, IV 2:1)
Correptio manus in re atque in loco praesenti apud praetorem ex Duodecim Tabulis fiebat, in quibus ita scriptum est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, X 9:1)
Ephraim vastabitur in die correptionis; in tribubus Israel annuntio rem certam.
(불가타 성경, 호세아서, 5장9)
et Ioppen munivit, quae erat ad mare, et Gazaram, quae est in finibus Azoti, in qua hostes antea habitabant, et collocavit illic Iudaeos et, quaecumque apta erant ad correptionem eorum, posuit in eis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장34)
Obsecro autem eos, qui hunc librum lecturi sunt, ne abhorrescant propter adversos casus, sed reputent illas poenas non ad interitum, sed ad correptionem esse generis nostri.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장12)
et si nobis propter increpationem et correptionem ille vivens Dominus noster modicum iratus est, sed iterum reconciliabitur servis suis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장33)
Num fuerat satis ad tui correptionem quod, per primam prevaricationem eluminata, delitiarum exulabas a patria?
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 42:3)
"detrahere verum dicere, nec privata correptio generalem doctrinam facit, cum aut rarus aut nullus sit, qui sub huius culpae reatum cadat."
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 1:21)
Homo potest paucis indigere et impense vivere, praesertim cum valet explere alia delectamenta et satisfactionem invenit in fraternis congressibus, in famulatu, in charismatibus explicandis, in musica et arte, in necessitudine cum rerum natura, in precibus fundendis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 284:5)
Qui sibi me pro ridiculo ac delectamento putat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 1220)
productio quoque in scripto et correptio in dubio relicta causa est ambiguitatis, ut in hoc, Cato.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 261:1)
aliter quoque voces aut eaedem diversa in significatione ponuntur aut productione tantum vel correptione mutatae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 223:1)
remissio non vitians, correptio non cruentans, et severitas eius temperamenti, quae non sit taetra sed tetrica.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Industrio suo Salutem. 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION