라틴어 문장 검색

Et modo, si placet, bonum est ut frater ille fidem suam coram omnibus exponat, ut ipsa, prout oportet, vel approbetur vel improbetur atque corrigatur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 2:4)
plura tamen in scriptis suis erronee posita retractando atque corrigendo professus est, dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:22)
Qui in Ecclesia aliqua prava sapiunt, si correcti contumaciter resistunt, et sua pestifera dogmata emendare nolunt, sed et defendere persistunt, haeretici fiunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:50)
Socrates magister Platonis, universam philosophiam ad corrigendos componendosque mores exegisse commemoratur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:24)
Si ergo quae bona sunt transtuli, et mala amputavi, vel tacui, vel correxi, arguendus sum, cur non per me Latini bona ejus habeant, et ignorent mala?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:35)
At fortasse, inquies, non solum poetarum, verum etiam liberalium artium lectiones Christianis interdicendas, cum beatus Hieronymus in epistola ad Eustochium se graviter correctum ac verberatum a Domino pro lectione, philosophorum librorum, asseverat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:1)
Quare igitur, inquies, propter Ciceronis libros praedictus doctor tam graviter flagellatus et correctus est, ut sub ostentatione sacramenti cogeretur omnino saecularium librorum lectioni abrenuntiare?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:4)
Sanativum vero et durum e contra ad potentiam reducit, cum tamen sanativum dicatur, quod non potest facile infirmari, et durum quod non potest leviter secari.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:5)
Nulla quidem a vobis videtur ratio demonstrata, quae meam possit infirmare sententiam vel iure me cogat vestrae annuere voluntati.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 14:2)
Videtur quod, quidquid unus facit amantium, si in eo facto amandi non est attenuatus affectus, illud debet patienter tolerare coamans et sua ipsum increpatione corrigere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 48:5)
subitoque tumultu Sedulus infirmas arces, humilemque Namuream Diruit;
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 15:4)
Cum vero placuit bono Domino meo corrigere devium, elisum erigere, salubri contactu mundare leprosum, relicta spe saeculi, ingressus sum monasterium.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:8)
ne forte aliqua resecanda, addenda nonnulla, plurima vero corrigenda aestimaverim.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:31)
sed intuitu caritatis, quam virtutem maximam credidit, infirmabatur cum infirmis, urebatur cum scandalizatis (II Cor.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:28)
omnia, quae vel occulte aliquis spiritus, vel palam quilibet suadet amicus referenda sunt, diligenter que inspiciendum, ut quidquid astruitur fundamento conveniat, et quidquid illud excedere deprehenditur, ad eius formam revocandum, et secundum eius qualitatem omnimodis corrigendum non dubites.
(DE AMICITIA, CAPUT XI. Amicitiae fundamentum. 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION