라틴어 문장 검색

bellum memorabile in Algido cum Aequis gestum est, fusis hostibus prius paene quam manus consererent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 355:1)
iam primum omnium urbs lustrata est, hostiaeque maiores quibus editum est dis caesae, et donum ex auri pondo quadraginta Lanuvium Iunoni portatum est, et signum aeneum matronae in Aventino dedicaverunt, et lectisternium Caere, ubi sortes adtenuatae erant, imperatum, et supplicatio Fortunae in Algido;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 665:1)
inde Algido Tusculum petiit, nec receptus moenibus infra Tusculum dextrorsus Gabios descendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 127:1)
coracesium eo tempore Antiochus operibus oppugnabat, Zephyrio et Solis et Aphrodisiade et Coryco et superato Anemurio - promunturium id quoque Ciliciae est - Selinunte recepto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 255:1)
deinde, ut lenita paulum vis venti est, ad Corycum portum, qui super Cissuntem est, conati sunt traicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 489:2)
Antiochus post navalem ad Corycum pugnam cum totam hiemem liberam in apparatus terrestres maritimosque habuisset, classi maxume reparandae, ne tota maris possessione pelleretur, intentus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 81:1)
ibi noctem unam morati postero die Corycum promunturium tenuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 139:2)
dilata re - ita enim placuit - Corycum unde venerant traiecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 148:1)
inter Myonnesum et Corycum promunturium erant, cum hostem conspexere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 335:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION