라틴어 문장 검색

habet illam cicada, habet pulex.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 19:2)
hic iam quam volupe auribus insonare cicadas meridie concrepantes, ranas crepusculo incumbente blaterantes, cygnos atque anseres concubia nocte clangentes, intempesta gallos gallinacios concinentes, oscines corvos voce triplicata puniceam surgentis Aurorae facem consalutantes, diluculo autem Philomelam inter frutices sibilantem, Prognen inter asseres minurrientem!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 14:1)
sed cum vel pauxillulum bibere desisset assecularum meorum famulorumque turba compotrix, quorum cerebris hospitales creterrae nimium immersae dominabantur, vicina fonti aut fluvio raptim scrobis fodiebatur, in quam forte cum lapidum cumulus ambustus demitteretur, antro in hemisphaerii formam corylis flexibilibus 1 intexto fossa inardescens operiebatur, sic tamen ut superiectis Cilicum velis patentia intervalla virgarum lumine excluso tenebrarentur, vaporem repulsura salientem, qui undae ferventis aspergine flammatis silicibus excuditur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 8:2)
hic corylis mixtas i. c. v. ordo est 'cur non Mopse hic consedimus inter ulmos mixtas corylis', scilicet ut canamus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 31)

SEARCH

MENU NAVIGATION