라틴어 문장 검색

Non quod Corduba praepotens alumnis facundum ciet, hic putes legendum, quorum unus colit hispidum Platona incassumque suum monet Neronem, orchestram quatit alter Euripidis, pictum faecibus Aeschylon secutus aut plaustris solitum sonare Thespin, qui post pulpita trita sub cothurno ducebant olidae marem capellae;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem43)
Forte sagittiferas Euan populatus Erythras vite capistratas cogebat ad esseda tigres, intrabat duplicem qua temo racemifer arcum, marcidus ipse sedet curru;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem15)
hic si syrmate cultus et cothurno intrasset semel Atticum theatrum, cessissent Sophocles et Euripides;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium33)
date carminata socco, date dicta sub cothurno, date quicquid advocati, date quicquid et poetae vario strepunt in actu:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:25)
te Pietas oblita virum revocataque caelo Iustitia et gemina plangat Facundia lingua et Pallas doctique cohors Heliconia Phoebi, quis labor Aonios seno pede ducere cantus et quibus Arcadia carmen testudine mensis cura lyrae nomenque fuit quosque orbe sub omni ardua septena numerat Sapientia fama, qui furias regumque domos aversaque caelo sidera terrifico super intonuere cothurno, et quis lasciva vires tenuare Thalia dulce vel heroos gressu truncare tenores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum35)
Sic et tragoedos cothurnis extulit, quia
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 23장 1:5)
et dedimus tragicis scriptum regale cothurnis, quaeque gravis debet verba cothurnus habet, dictaque sunt nobis, quamvis manus ultima coeptis defuit, in facies corpora versa novas, atque utinam revoces animum paulisper ab ira, et vacuo iubeas hinc tibi pauca legi?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1245)
ut, si cothurni laus illa esset, ad pedem apte convenire, neque multi cothurni paucis anteponerentur nec maiores minoribus, sic, quorum omne bonum convenientia atque oportunitate finitur, nec plura paucioribus nec longinquiora brevioribus anteponent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 60:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION